IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 6
DE QUIBUSDAM CASIBUS QUI FIUNT PER IGNORANTIAM.
I. Et quaeritur de illo qui non omnino servavit hoc ipsum quod ipse Dominus legitur fecisse de sacramento Corporis sui, utrum talis propter ignorantiam excusetur.
Et videtur quod non, 1. quia huiusmodi ignorantia est in iis quae pertinent ad ius divinum et quorum scientia incumbit officio; sed huiusmodi per ignorantiam perpetratum non est dignum excusatione, sicut supra habitum est ; ergo non excusatur a peccato sic agens per ignorantiam.
2. Hoc etiam videtur. per hoc quod dicit Cyprianus: "Nobis non potest ignosci qui nunc admoniti et instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, oiferamus". Sed hoc exemplum Domini potuit eos instruere sicut et nos; si ergo nobis non est ignoscentia, nec illis fuit ignoscendum propter ignorantiam.
E contra a. vero dicit Cyprianus: "Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc f observavit et tenuitquod nos Dominusfacere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitatieiusdem etiam indulgentia Domini venia concedi".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod loquitur ibi de iis qui non ponebant aquam cum vino, credentes non esse necessarium, quia panis significat corpus Christi et vinum sanguinem, nec expresse habetur de aqua in eo quod Dominus fecit.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur, dicendum est quod potuit tunc temporis indulgentia concedi, cum peccaverint per ignorantiam: nondum enim habita fuit instructio ex Scripturis, quae post habebatur. Ex hoc enim quod de latere Christi fluxerunt sanguis et aqua, cum aliis rationibus deinceps habitum est quod aqua cum vino poneretur ita quod in vinum converteretur, ad designandum unionem fidelis populi, qui per aquam designatur, cum Christo in corpore mystico: "haec est hostia et oblatio in odorem suavitatis". — Si vero dicatur quod haec fuit ignorantia iuris divini, dicendum est quod in primitiva Ecclesia, antequam veniret plena illuminatio Scripturarum, ignorantia aliquorum quae sunt in iure divino non ita fuit eis gravis, quia nondum ex doctrina acceperant. Et dicit Augustinus quod ignorantia illa excusabilis est, cum "non fuit a quo disceret nec rumore comperit opinionem doctrinae".
2. Ad aliud vero dicendum quod differenter est de nobis quam de illis. Nos enim iam "admoniti et instructi sumus", illi vero nondum admoniti et edocti erant.
II. Deinde quaeritur de iis qui per ignorantiam occiderunt Christum, utrum hoc intelligatur de maioribus et de minoribus Iudaeis.
A. — Quod autem non intelligatur de maioribus, videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus: "Quo modo scierunt daemones, sic et sciebant principes Iudeorum, et quo modo ignorabant, et illi ignorabant". Sed daemones non excusabantur propter suam ignorantiam de eo quod suggesserunt ut crucifigerent Christum; ergo nec maiores excusabantur.
b. Praeterea, Ioan. 15, 22 dicitur: "Si non venissem, et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato". Sed peccatum per ignorantiam facti videtur dignum excusatione; ergo non peccabant per ignorantiam facti.
Contra. 1. Sicut dicit Augustinus: "Ignorabant mysterium, quo Filius Dei eratab aeterno, et sacramentum incarnationis". Ergo habuerunt ignorantiam facti.
2. Praeterea, sicut habetur Luc. 23, 34, Christus oravit pro crucifixoribus, dicens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt". Ergo peccatum illorum fuit per ignorantiam.
3. Hoc etiam accipitur ex eo quod dicitur Act. 3, 17: "Scio quiaper ignorantiam fecistis vos, sicut et principes vestri".
Quod videtur. 1. Oratio enim Christi in aliquibus effectum habuit: in omnibus enim "exauditus estpro sui reverentia", sicut habetur ad Hebr. 5, 7; nonnisi pro minoribus; ergo peccatum minorum erat ignoscibile quoad poenam.
Contra. a. Ille "immunis dicitur a poena qui non habuit a quo disceret nec rumore comperit opinionem doctrinae" ; sed minores Iudaei, cum praedicaretur veritas, ut eam addiscerent operam non dederunt; ergo non erant immunes a culpa et poena.
[Solutio]: A. 1-2. Ad quod dicendum est quod nec maiores Iudaei nec minores immunes erant a culpa, sed differenter. Maiores enim non erant immunes, eo quod scire poterant ipsum esse qui promissus erat in Lege per signa prophetiae; unde per invidiam et malitiam ipsum occiderunt, et de iis dicit Beda: "Non orat pro eis qui per invidiam et superbiam, quem Filium Deiintellexerunt, negant et crucifigunt". Licet ergo in parte non cognoscerent, tamen peccatum eorum non fuit excusabile per ignorantiam. Unde non omnino continebatur sub illa specie peccati quae est per ignorantiam, sed potius sub illa specie peccati quae est per industriam. Et licet esset ignorantia facti, non tamen excusabiles erant, quia fuit ignorantia tacti quod oportuit scire et non dederunt operam ad plene sciendum. Dicit autem Augustinus: "Cum erat ut disceret et a quo disceret, sed negligentior luxuria aut malivolentia factus est, talis inexcusabilis est a crimine".
3. Quod autem dicitur Act. 3, 17 quod principes eorum peccaverunt per ignorantiam, intelligendum est quoad quid: quoad hoc scilicet quod non sciebant ipsum esse Filium Dei ab aeterno. Simpliciter ergo fuit peccatum per industriam illorum, secundum quid per ignorantiam. Si tamen vellent illi converti per poenitentiam ad Christum, tunc temporis liberati essent a peccato.
B. 1. Ad id vero quod obicitur de minoribus Iudaeis, dicendum est quod peccaverunt per ignorantiam — "zelum enim Dei habebant, sed non secundum scientiam" — et pro talibus oravit, quia "nescierunt quid fecerunt". Unde pro aliquibus est exauditus, et dimissa est culpa ipsis poenitentibus. Non enim fuit illa ignorantia quae reddit hominem immunem, a poena et a culpa. Cum enim poterant discere et habebant a quo, discerent et operam non dederunt prout oportuit, non omnino excusabantur propter ignorantiam, sed in parte: non enim tenebantur scire mysteria prophetiae ad modum quo maiores tenebantur.
III. Deinde quaeritur de aliquo qui fuit in aliqua provincia, in qua fit promulgatio alicuius sententiae vel constitutionis quae contingit ipsum, et tamen non audivit illam sententiam vel constitutionem, utrum talis immunis sit, ita quod non incidat in sententiam vel in transgressionem constitutionis, si contra prohibitionem fecerit.
Et videtur quod sic. 1. Ignorat enim nec credit huiusmodi promulgationem esse factam, et ita videtur excusabilis.
2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur in Canone, dist. 82, Plurimos, ubi dicitur: "Quia aliquanti, de quibus loquimur, ut tua Sanctitasretulit, ignorantia lapsos se deflent esse, iis in hac conditione misericordiam dicimus non negandam". Et loquitur in casu, in quo fuit promulgata constitutio de continentia sacerdotum et levitarum.
3. Ad idem facit quod dicit Innocentius, in eadem dist. 7: "Si ad aliquos forma ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Syricio ad omnes provincias commeavit, non probabitur pervenisse, iis ignorantibus venia non negabitur". Ex quo concluditur quod excusantur per ignorantiam.
Sed. e contra videtur, a. per hoc quod dicit Gelasius, in Canones, ubi dicitur: "Cum non potueritignorare sententiam proprii sacerdotis, a suo officio suspendatur".
b. Ad idem facit quod nulli ignorare permittitur ea quae publice fiunt; ergo non excusantur per ignorantiam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, facta publicatione debito modo, non excusatur per ignorantiam nisi ostendat se iustam habere causam ignorantiae. Unde canon unus loquitur ubi iusta causa erat ignorantiae et probabiliter poterat ignorare; alius vero loquitur in alio casu, ubi praesumebatur contra ipsum, et sic secundum diversos status excusatur vel non excusatur per ignorantiam.
On this page