Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 1

QUID SIT PECCATUM IN SPIRITUM SANCTUM.

Ad primum sic: Dicit Augustinus: "Peccatum in Spiritum Sanctum est perseverans duritia cordis impoenitentis".

Alibi vero dicitur: "Peccatum in Spiritum Sanctum est consuetudo peccandi, qua Dei metus amittituret contemptus incurritur".

Alii vero dixerunt quod tria concurrunt: genus peccati mortalis, et quod sit ex certa malitia et quod sit cum mentis pertinacia.

Augustinus vero, in libro Retractationum, videtur addere hanc conditionem: quod "in scelerata mentis perversitate vitam finiat".

A. — Sed potest obici contra primam rationem. 1. Secundum hoc enim omne peccatum in Spiritum Sanctum esset obstinatio. Quid enim aliud est "perseverans duritia cordis impoenitentis" nisi obstinatio? — Sed contra hoc est quod obstinatio ponitur una species peccati in Spiritum Sanctum, sicut habetur ad Rom. 2, 5, super illud: "Secundum duritiam cordis tui", Glossa: "Peccatum ad mortem vel in Spiritum Sanctum committitur duobus modis, per obstinationem scilicet et desperationem". Obstinationem autem definit, dicens: "Obstinatio est indurataein malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impoenitens. Desperatio autem est, qua quis penitusdiffidit de Dei bonitate; et utrumque dicitur peccatum in Spiritum Sanctum".

2. Praeterea, aliquis invidentiae facibus fraternitatem oppugnat in primo suo actu, et talis peccat in Spiritum Sanctum; talis nondum habet perseverantem duritiam etc.; non ergo haec est ratio peccati in Spiritum Sanctum "perseverans" etc.

B. - Contra secundam rationem similiter obicitur. 1. Secundum illam enim non est peccatum in Spiritum Sanctum nisi adsit "consuetudo peccandi" ; sed potest aliquis desperare qui non habet consuetudinem peccandi: uno enim actu fit desperatio aliquando, sicut uno actu sperat quis ; desperatio autem est peccatum in Spiritum Sanctum, sicut dicit Augustinus, loquens de peccato Iudae; ergo non omne peccatum in Spiritum Sanctum est "consuetudo peccandi" etc.

2. Praeterea, qui desperat metuit iustitiam Dei; non ergo est desperatio, qua metus Dei universaliter amittitur; sed est peccatum in Spiritum Sanctum, sicut habetur Levit. 10, 16, super illud: "Inter haec autem hircum" ; ergo non est ratio peccati in Spiritum Sanctum "consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur".

C. — 1. Contra tertiam rationem peccati in Spiritum Sanctum, qua tria supra dicta dicuntur convenire, obicitur. Si enim requiritur genus peccati mortalis, secundum hoc non esset peccatum in Spiritum Sanctum peccatum per se, sed esset conditio aliorum peccatorum, ut fornicationis, superbiae et aliorum peccatorum, quemadmodum peccatum ex infirmitate non est unum peccatum per se, sed est conditio plurium peccatorum. — Sed e contra videtur quod quaedam sunt per se peccata quae sub peccato in Spiritum Sanctum continentur, ut impugnatio veritatis agnitae et impugnatio fraternae gratiae.

2. Similiter obicitur contra illam conditionem quae est "ex certa malitia". Cum enim peccatum in Spiritum Sanctum sit malitia et cum hoc sit "ex certa malitia", oportet quod malitia praecedat peccatum in Spiritum Sanctum; sed hoc non videtur esse necessarium: peccatum enim ex ignorantia non praecedit alia ignorantia nec peccatum ex infirmitate praecedit alia infirmitas.

3. Praeterea, potest quaeri pro quo supponat illa malitia. Aut enim supponit pro alia malitia aut pro illa quae est peccatum in Spiritum Sanctum. Pro alia non videtur: est enim aliquod peccatum in Spiritum Sanctum, quod non praeexigit ante se aliud peccatum, sicut est impugnatio veritatis agnitae; non ergo malitia supponit ibidem pro alia malitia. Nec pro eadem cum peccato in Spiritum Sanctum potest supponere: nihil enim est sui causa ; sed illa certa malitia est causa peccati in Spiritum Sanctum; ergo non est id ipsum quod peccatum in Spiritum Sanctum.

D. — Si vero ponatur conditio quam ponit Augustinus, in libro Retractationum, obicitur in contrarium. 1. Secundum hoc enim nullum peccatum esset in Spiritum Sanctum nisi ubi adesset finalis impoenitentia. — Sed contra hoc est quod multae aliae species ponuntur peccati in Spiritum Sanctum, sicut praesumptio, desperatio et veritatis agnitae impugnatio, quarum unaquaeque potest esse sine finali impoenitentia.

2. Secundum hoc etiam nullus peccaret in Spiritum Sanctum nisi morte adveniente; sed videmus quod illud "peccatum" dicebatur esse "in Spiritum Sanctum", quo ex invidentia fraternae gratiae dicebant Iudaei quod "in Beelzebub principe daemoniorum eiciebat daemonia" ; ergo non requiritur semper ad peccatum in Spiritum Sanctum quod perseveret "in hac scelerata mentis perversitate" usque ad mortem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum dupliciter dicitur: uno modo secundum quod addit conditionem super genus peccati; alio vero modo prout est quoddam genus peccati. Secundum quod addit conditionem super genus peccati, dicitur quod peccatum in Spiritum Sanctum est quodcumque mortale peccatum ex certa malitia cum mentis pertinacia, et hoc modo posuerunt illas tres conditiones ad esse peccati in Spiritum Sanctum, ut peccatum in Spiritum Sanctum sit peccatum ex industria, quadam conditione superaddita. — Alio vero modo, secundum quod dicit Augustinus, non quodcumque peccatum est in Spiritum Sanctum, sed ubi per se impugnatur gratia Spiritus Sancti, in qua fit remissio peccatorum, et hoc modo dicuntur quaedam peccata specialiter in Spiritum Sanctum, et secundum hoc ille dicitur peccare in Spiritum Sanctum qui recusat esse in unitate corporis Christi, quod vivificat Spiritus Sanctus, secundum quod in ea fit remissio peccatorum, et hoc modo continet in se impugnationem veritatis agnitae et fraternae gratiae et quaedam alia peccata specialia. Secundum hoc videtur loqui Augustinus de peccato in Spiritum Sanctum, maxime in libro De blasphemia.

[Ad obiecta]: Per iam dicta potest responderi ad ea quae obiecta sunt. Prima enim ratio intelligitur de peccato in Spiritum Sanctum prout supponit aliud genus peccati cum conditione superaddita; eodem modo secunda definitio accipitur.

A. 1-2. Ad illud vero quod obicitur quod non omne peccatum in Spiritum Sanctum est obstinatio, obstinatio autem est "perseverans" etc., dicendum quod obstinatio accipitur dupliciter: uno modo prout est conditio peccati mortalis, cum aliquis perseverat et obduratur in illo, et hoc modo peccatum in Spiritum Sanctum, prout addit super aliud genus peccati, dicit obstinationem cum certa malitia, quae est causa illius. Nec est dicendum quod tota ratio peccati in Spiritum Sanctum sit "perseverans duritia" etc. Potest enim ille qui peccat ex infirmitate, si obduretur et non poeniteat, perseverantem habere duritiam cordis impoenitentis; sed peccatum in Spiritum Sanctum, prout dividitur contra peccatum ex infirmitate et ex ignorantia, dicit industriam sive certam malitiam tamquam causam peccati. Secundum autem quod obstinatio est propositum sive voluntas perseverandi in duritia cordis impoenitentis, quamdam speciem dicit peccati in Spiritum Sanctum, quae est differens ab aliis et potest esse cum illis et sine illis.

B. 1. Ad illud vero quod obicitur de secunda ratione, dicendum est quod loquitur ibi de peccato in Spiritum Sanctum prout ponit genus aliquod peccati et superaddit consuetudinem et tandem venit ad contemptum, de quo dicitur Prov. 18, 3: "Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit".

2. Ad id vero quod obicitur quod non in omni peccato in Spiritum Sanctum metus Dei amittitur, utpote in desperatione: dicendum est quod immo. Timor enim, qui est cum spe, amittitur amissione spei, non tamen amittitur timor servilis, quia habet oculum ad poenam.

C. 1. Ad id vero quod obicitur quod si peccatum in Spiritum Sanctum ponit genus peccati ante se, tunc non est unum genus distinctum ab aliis: dicendum quod hoc verum est secundum unum modum et falsum secundum alium, prout supra habita est distinctio, et uno modo nihil prohibet aliquod genus peccati primo esse ex infirmitate et postea, crescente malitia, cum iam scienter peccat et est in amore peccandi, esse peccatum in Spiritum Sanctum. Alio vero modo dividuntur ad invicem, ut nullum sit aliud, et hoc modo continet in se impugnationem fraternae gratiae, et qui peccat ex infirmitate vel qui peccat ex ignorantia, non peccat ex certa malitia.

2-3. Ad id vero quod obicitur de hac conditione quae est "excerta malitia", dicendum est quod per hunc terminum malitia supponitur illud idem quod est peccatum in Spiritum Sanctum. Ex certa igitur malitia nihil aliud est quam ex malignitate animi cum conscientia peccati. Vel ex certa malitia dicitur esse, cum quis scienter peccat, non ex infirmitate, sed ex quadam mentis perversitate. Nec oportet ex hoc quod idem sit causa sui, sed quod scientia malitiae suae sit aggravatio ipsius peccati. Cum enim non ex infirmitate nec ex ignorantia, sed ex scientia peccati perversitate animi delinquitur, gravissimum est peccatum. Secundum autem alteram intentionem peccati in Spiritum Sanctum nihil prohibet certitudinem illam referri ad malitiam praecedentem.

PrevBack to TopNext