Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 8

QUOD EST REMEDIUM PRINCIPALE CONTRA DESPERATIONEM.

Octavo quaeritur quod est remedium principale contra desperationem.

Et ad hoc notandum quod principale remedium est confidentia de Christo passo pro humano genere, quod erat in peccato. Unde super illud ad Rom. 5, 6: "Pro impiis mortuus est", Glossa: "Ne desperes de eius potentia cuius apparet talis in morte benevolentia, a quo tales arrhas accepimus quod donavit impiis mortem suam, qui servat iustis vitam suam".

Item, Chrysostomus: "Raab meretrix erat, sed salvata est; latro homicida fuit, sed paradisi civis factus est; Saulusblasphemus fuit, sed ApostolusDei factus est. Haec sunt Deiparadoxa, haec considera, et nunquam desperes".

Similiter dicitur II Reg. 11, 4, super illud: "Dormivit cum ea", Glossa: "De statu suo, David cadente, nemo superbiat; de lapsu etiam, resurgente David, nemo desperet. Mirabiliter Scriptura et superbos premit et humiles levat".

PrevBack to TopNext