IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, Praeambulum
Habitum est supra de divisione illa peccati quae est: aliud est peccatum ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex certa malitia. Consequenter dicendum est de illa divisione peccati quae est: peccatum aliud est ex amore male accendente, aliud ex timore male humiliante, de qua dicitur in Psalmo: "Incensa igni et suffossa" etc. Primo ergo quaeritur de ratione divisionis in se; secundo, de partibus divisionis. De ratione divisionis quaeritur secundum hunc modum: Primo, utrum amor illicitus et timor illicitus dividant ipsa genera peccatorum, an omne peccatum, quod est ex timore, fiat ex amore; secundo, cuiusmodi sit haec ratio divisionis, videlicet secundum quam rationem peccati accipiatur.
On this page