Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, C. 1

DE RATIONE DIVISIONIS IN SE.

Primo autem obicitur quod penes ista duo convenienter sumatur divisio peccati.

Quod videtur, a. per Glossam super illud Psalmi: "Incensa igni et suffossa", ubi dicitur quod "omnia peccata sunt vel propter cupiditatem vel propter timorem", et nomine cupiditatis intelligitur amor rei nondum habitae. Et iterum subiungit: "Omne peccatum duae res faciunt in homine, scilicet cupiditas et timor, sicut e contra amor Dei et timor eius ducunt ad omne bonum". Ex quo videtur quod recte differentiae peccati accipiuntur secundum timorem male humiliantem et amorem male accendentem.

b. Item, malum et bonum sunt contraria et e diverso dividuntur; ergo divisio peccati, quae accipitur secundum illa, est conveniens divisio, ita quod nihil quod cadit sub una differentia cadit sub altera.

c. Item, dicit Augustinus, in libro De duabus animabus: "Voluntas est animi motus, nullo cogente, ad aliquid non admittendum vel adipiscendum". Voluntas igitur terminatur ex una parte in non admittenda malum, ex alia parte in adipiscendo bonum; sicut autem voluntas recta est in iis duabus differentiis, ita et voluntas distorta; peccatum autem accipitur secundum voluntatem distortam; erunt ergo differentiae peccati.

d. Item, differentia tentationis est secundum rationem cupiditatis et timoris, sicut habetur Matth. 26, 44: "Est trinatentatio cupiditatis, ita et timoris". Cum ergo differentiae tentationis accipiantur secundum timorem et amorem, differentiae peccatorum recte accipiuntur Secundum easdem differentias.

Contra. 1. Super illud I Ioan. 2, 15: "Nolite diligere mundum" etc., Glossa Bedae: "Sicut dilectio Dei est fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum". Si ergo vitium ex amore sit fons omnium aliorum, vitium ex timore sub vitio ex amore continetur; nulla ergo est divisio peccatum aliud est ex timore male humiliante, aliud ex amore male accendente.

2. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Clarum est iam nihil aliud quam libidinem in toto male faciendi genere dominari". Si ergo omne quod libet, in quantum huiusmodi, amatur, "clarum est in toto genere malefaciendi nihil aliud dominari" quam peccatum ex amore. Non ergo dividitur ex amore et timore omne peccatum.

3. Hoc etiam videtur ex eo quod infra sequitur: "Convenit inter nos omnia male facta non ob aliudmala esse nisi quod libidine, id estimprobanda cupiditate, fiunt". Ergo omne malum nonnisi ex improbanda cupiditate fit; non ergo quod fit ex timore, dividitur contra illud quod fit ex amore.

4. Item, dicit Gregorius: "Cum praesens poena metuitur et Dei facies non amatur, timor ex tumore est, non ex humilitate". Sed quod est ex timore est ex amore aliquo inordinato; ergo timor est ex amore inordinate; non ergo inter se dividunt peccatum ex timore et peccatum ex amore.

5. Item, timor videtur esse causa peccati ex amore. Dicitur enim super illud Matth. 14, 5: "Timuit populum", Glossa: "Timor hominum differt, sed voluntatem non aufert; unde avidioresreddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine". Ergo timor inducit peccatum ex amore; non ergo duae differentiae ex opposito dividentes peccatum sunt timor et amor tamquam causae peccatorum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod conveniens est divisio peccati quae supra dicta est. Et dicendum est quod peccatum illud quod est ex timore non est ex amore eiusdem rei illicito, et sic timor illicitus et amor e diverso dividuntur. Secundum autem quod ad diversa referuntur, potest idem actus esse ex timore unius rei illicito et ex amore alterius rei illicito, secundum quod loquimur de actibus aliis peccatorum distinctis ab actu timoris et ab actu amoris. Actus enim iste qui est timere, non est ille qui est amare nec e converso; sed occidere hominem potest esse ex timore inordinate alicuius rei ex una parte et ex amore alterius rei ex altera parte. Item, actus peccati, qui est ex iis duabus causis, potest sic esse ut sit ex timore tamquam ex propinqua causa et ex amore tamquam ex remota vel e converso vel ex utroque tamquam ex propinqua causa, e diverso tamen sumpta. Si vero sit ex utroque tamquam ex propinqua causa, potest esse quod amor sit principalis causa motus vel timor causa principalis motus.

[Ad obiecta]: 1-3. Iis intellectis, respondendum est ad obiecta per divisionem. Divisio enim, quae facta est super illud: "Incensa igni et suffossa", attenditur quantum ad essentiam peccatorum et quantum ad causalitatem secundum rationem causae propinquae vel secundum rationem causae principalis, ut dicatur quod essentialiter peccatum timoris non est peccatum amoris, nec peccatum quod est ex timore male humiliante tamquam ex propinqua causa et principali, est ex amore male accendente tamquam ex propinqua causa et principali, sed potest esse ex timore tamquam ex causa propinqua et ex amore tamquam ex causa remota. Et secundum hoc solvendum est quod ex alia parte obiciebatur, ubi dicebatur quod peccatum quod erat ex timore, fuit ex amore tamquam ex causa prima. Et hoc modo intelligitur illud quod dicit Beda, Super Canonicum Ioannis, et Augustinus similiter. — Aliud etiam notandum quod amor est prima causa omnis peccati; non sic autem est de timore, et ideo dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod "clarum est nihil aliud quam libidinem in toto male iaciendi genere dominari" ; et iterum: "Convenit inter nos omnia male facta esse ex libidine".

4. Ad aliud vero quod obicitur timorem esse ex timore, et ita ex amore: dicendum est quod ibi accipitur timor tamquam propinqua causa, amor vero tamquam remota. Loquitur tamen ibi de motu timoris servilis, qui differt a motu timoris humani et mundani.

5. Ad illud vero quod dicitur Matth. 14, 5 dicendum est quod actus ille principaliter fuit ex amore tamquam ex propinqua causa et principali — et loquitur ibi de homicidio Ioannis — sed fuit ex timore occasionaliter. Timor enim, cum differt aliquod peccatum, ardentiorem reddit ipsum peccatorem ad peccandum propter ipsam dilationem.

Si vero obiciatur quod idem dicitur motus, qui est recessus ab uno loco et accessus ad alium, sicut recessus a Thebis et accessus ad Athenas, et hoc modo possit dici idem motus peccati qui fit ex timore et qui fit ex amore: nam timor est fuga animi a malo, amor vero est appetitus boni, et ita videtur unus esse motus timoris et amoris — dicendum est quod non est simile. Timere enim dicit actum quemdam qui est alius ab eo qui est amare. Nec est simile in motibus animae usquequaque et in motibus exterioribus. Nullus enim dicit timere et amare eumdem esse motum secundum rem; recessum autem ab uno et accessum ad alium locum oppositum dicet quis esse eumdem motum.

PrevBack to TopNext