IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 1, C. 2
SECUNDUM QUOD GENUS CAUSAE ACCIPIATUR PRAEDICTA DIVISIO.
Deinde quaeritur de praedicta divisione quae fit secundum timorem et amorem, cum fiat secundum causam, secundum quod genus causae accipiatur.
Cum enim dicimus: "Omne, quod est in mundo, aut estconcupiscentia oculorum aut concupiscentia carnis aut superbia vitae", fit divisio peccatorum secundum causam. Potest ergo quaeri in qua causa differt haec divisio a praedicta.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod utraque dicitur attendi secundum causam motivam, sed in hoc distinguitur quod una divisio est secundum conditionem causae motivae formalem, illa scilicet quae est peccatum aliud ex timore, aliud ex amore ; alia vero secundum conditionem causae motivae materialem, cum dicitur: "Aut estconcupiscentia carnis aut estconcupiscentia oculorum" etc. Concupiscentia enim, cum dividitur secundum concupiscibile, cum concupiscibile sit motivum concupiscentiae, dividitur secundum formam; cum autem concupiscentia dividitur ex parte concupiscentis sive secundum conditionem ipsius, dicitur esse divisio secundum materiam. Aliud etiam attendendum est quod divisio, quae est secundum timorem et amorem, attenditur secundum bonum et malum in genere: dico autem apparens bonum et apparens malum. Alia vero divisio dat intelligere differentias concupiscibilium.
On this page