IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Consequenter dicendum est de peccato timoris specialiter et de peccato amoris illiciti consequenter. Circa vero timorem malum quaeritur: Primo, quid sit; secundo, utrum sit mortale peccatum vel non; tertio, quae sint differentiae timoris, prout est peccatum, sive sint species sive non; quarto, de eo quod est timendum vel non timendum, et hoc est de materia timoris; quinto, de causa inducente timorem humanum; sexto, utrum excuset a peccato; septimo, de ipsius opposito.