IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 1
QUID SIT TIMOR MALUS.
Circa primum sic: a. Dicit Augustinus super illud Ioan. 10, 12: "Mercenarius et qui non est pastor, videt lupum venientem", Glossa: "Timor est fuga animi ne perdat quod amat", et intelligitur definitio timoris.
II, Item, Augustinus talem ponit definitionem eius, in libro De civitate Dei: "Timor est perturbatio animi in exspectatione mali futuri".
c. Ioannes vero Damascenus ponit hanc: "Timor est praeter naturam irrationalissystole, id est contractio".
Iis habitis, quaeritur de prima definitione. 1. Videtur enim quod non recte definiatur, cum definiatur per suum oppositum contrarie. Amor enim opponitur contrarie timori; definitur autem per amorem; ergo male.
2. Praeterea, timor, secundum quod est donum Spiritus Sancti, non recte definitur per fugam: secundum hoc enim timor reverentiae esset fuga; nullum autem malum est, a quo fugiendum est, habenti timorem reverentiae in patria; sed timor malus et timor bonus in genere conveniunt; ergo timor malus non debet definiri per fugam.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non definitur timor per suum oppositum; amor enim, qui est in ratione timoris, non opponitur timori, sed est causa ipsius.
2. Ad secundum vero dicendum quod timor malus recte definitur per fugam: respicit enim semper apparens malum, etsi non sit simpliciter malum. Timor autem bonus aut est viae aut patriae. Si est viae, respicit quod est in veritate malum quod accidere potest; timor autem reverentiae, qui est in patria, non respicit malum, sed dicit resilitionem a summa maiestate in suam parvitatem. Et concedendum est quod fuga animi non est illud quod est generale in omni timore, sed in omni timore qui est viae; resilitio vero est illud quod commune est in omni timore, sive sit bonus sive malus.
On this page