IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 2
UTRUM TIMOR MALUS SIT PECCATUM ET QUALE.
ARTICULUS I.
Utrum timor malus sit peccatum.
Arguitur autem quod non sit peccatum, 1. per hoc quod peccatum et poena dividunt malum in genere; quod ergo est in genere poenae, non est in genere peccati ; sed timor est in genere poenae, quod patet per hoc quod dicit Gregorius: "Testem nequitiae suae habet semper timorem", et loquitur de perverso, qui semper habet poenam timoris. Restat ergo quod timor est poena; non ergo est in genere peccati.
Contra. a. Dicitur in Evangelio: "Nolite timere" etc.; sed prohibitio non fit nisi peccati; ergo timor est peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod timor aliquando nominat passionem, aliquando nominat actum. Cum autem nominat passionem solam, tunc est poena; cum autem nominat actum potentiae, qui a voluntate egreditur terribili aliquo movente, dicetur esse peccatum. Aequivoce autem dicitur de timore secundum quod dicitur peccatum et secundum quod dicitur poena.
ARTICULUS II
Utrum timor maius sit peccatum mortale vel veniale.
Et videtur quod sit mortale. 1. Dicit enim Beda, exponens illud quod dicitur in Apoc. penultimo, 8: "Timidis et incredulis" etc.: "Cum infidelibus, peccatoribus et fornicatoribustimidi et formidolosi computantur, sic inter nefanda crimina timoris et formidinis crimenponitur". Restat ergo quod timor est mortale peccatum, cum inter nefanda crimina computetur.
2. Item, timor male humilians opponitur amori qui est caritas, sicut habetur super illud Psalmi: "Incenso igni et suffossa": timor enim male humilians cor constringit et quasi gelicidium facit, amor vero bene incendens cor inflammat et dilatat. Restat ergo quod timor malus et amor rectus opponuntur; si ergo timor malus tollit amorem rectum, et quod tollit amorem rectum est peccatum mortale, ergo timor malus est peccatum mortale.
Contra, videtur quod sit veniale peccatum. a. Timor enim pusillanimitatis retrahit a perfectione, cum non sufficiat ad retrahendum a praecepto; sed quod retrahit a perfectione et non a praecepto est veniale peccatum; ergo timor malus est veniale peccatum. — Quod autem retrahat et perfectione, etsi non a praecepto, habetur super illud Deuter. 20, 8: "Corde pavido" etc., Glossa: "Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiaespiritualis arripere, qui adhuc nudari terrenisoperibus pertimescitne infirmitate mentis suae revertatur". Sed talis timor tantum a perfectione retrahit, licet non a praecepto; ergo timor est veniale peccatum.
b. Item, Iudic. 7, 3: "Qui formidolosus est" etc., Glossa: "Timidus est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari potest". Sed peccatum mortale totum cor occupat; ergo huiusmodi timor non est mortale peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod timor aliquando est veniale peccatum, aliquando mortale. Mortale peccatum est, cum praeponitur bonum commutabile bono incommutabili, sicut est de illo qui metu mortis aut tribulationis negat Deum. Timor autem est veniale peccatum, quando temporalia mala timentur sub Deo, salva observantia divinorum praeceptorum; unde, si aliquis ex timore non perficit illud quod est consilii divini, peccat venialiter — quo modo autem, hoc infra habetur — nisi consilium convertatur ei in praeceptum ratione voti aut professionis. Est autem multiplex timor: quidam naturalis, et ille non est peccatum; quidam vero ex deliberatione procedens, sed tamen ratione infirmitatis carnis, eo quod credit non sufficere, retrahitur, et talis iterum non est peccatum; quidam vero ex delectatione quadam, veniali tamen, retrahitur, et talis timendo venialiter peccat. Et secundum hunc modum distinguendum in iis qui a perfectione retrahuntur.