Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 3

QUAE SINT DIFFERENTIAE TIMORIS PROUT EST PECCATUM.

Tertio quaeritur quae sint differentiae timoris prout est peccatum.

a. Et ponuntur duae differentiae, super illud: "Beati omnes qui timent Dominum" ; dicitur enim: "Humanus timor est, quo timemus pati pericula carnis vel perdere bona mundi". Et ita duplex est timor, carnalis scilicet et mundanus.

b. Super illud autem Matth. 26, 44: "Oravit tertio", notatur triplex esse timor malus, scilicet "timor mortis et timor vilitatiset timor doloris, contra quae omnia docet nos muniri oratione" ; et ita sunt tres differentiae.

c. Secundum autem Ioannem Damascenum ponuntur sex species: "Segnities, erubescentia, verecundia, admiratio, stupor, agonia. Segnitiesest timor futurae operationis; erubescentia est timor in exspectatione convitii; verecundia veroest timor in turpi actueius quod insperabileest ad salutem; admiratio est timor ex magnaimaginatione; stupor vero est timor ex insolita imaginatione procedens; agoniaest timor ex infortunio". Sic ergo sex sunt species, quarum plures pertinent ad timorem malum. Potest ergo quaeri quae sit differentia inter has divisiones timoris.

d. Praeterea, sicut duplex est ira, propassio et passio, sic duplex est timor, propassio et passio; "motus, cui non consentitur, propassio est, accedente vero consensu, passio est, et tunc dicitur esse mors in domo". Sic ergo duae sunt differentiae timoris praeter supra dictas.

1. Praeterea, potest quaeri quantum ad primam divisionem timoris, quae est alius est timor carnis, alius mundi. Cum enim triplex sit materia peccati, scilicet bonum exterius et bonum inferius et bonum interius, secundum autem duas differentias contingat esse timorem, potest quaeri quare non secundum tertiam.

2. Item, dicitur de illo timore, qui est humanus, quod "in primo gradu cum mundodeseritur", quod videtur falsum. Multi enim sunt qui deserunt mundum, et tamen timorem carnis vel mundi non deserunt. Restat ergo quod ille timor non semper cum mundo deseritur.

3. Item, quantum ad secundam divisionem potest similiter obici quod insufficiens sit divisio, cum dicitur timor mortis, timor vilitatis et timor doloris. Cum enim sint plura bona mutabilia quae sunt amissibilia, quorum unum est divitiae, alterum est gloria, alterum fama, alterum potentia, alterum fortitudo corporis vel pulcritudo, et ipsa etiam vita carnis, cum ergo tot sint bona amissibilia, quemadmodum una differentia timoris accipitur penes mortem, quae vitae opponitur, et alia penes vilitatem, quae opponitur honori vel famae, et tertia penes dolorem, qui opponitur gaudio, ita possunt accipi differentiae penes timorem paupertatis, ignominiae et impotentiae.

4. Item, de differentiis quas assignat Damascenus potest similiter obici. Cum enim timor sit respectu rei difficilis, hoc autem non videatur ad aliquam praedictarum differentiarum pertinere, non videtur esse sufficiens divisio.

5. Similiter, timor est rei terribilis, ut mortis, qui non videtur sub aliqua differentiarum contineri.

6. Praeterea, timor dicitur, secundum Augustinum, "voluntas fugiendi id quod adversatur, vel fuga animi", sicut dictum est. Restat ergo, cum non in omnibus differentiis respiciatur malum futurum, quod dicitur adversari vel esse fugibile, non recte sumuntur species ipsius timoris.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod prima divisio timoris attenditur secundum duo quae laedi possunt principaliter: potest enim aliquis laedi in carne, potest etiam laedi in possessione; tertia vero differentia non convenit ut per se laedatur in anima, sed ex consequenti. Et ideo duae attenduntur differentiae timoris: timor carnalis et timor mundanus, secundum quod timetur malum carnis vel malum quod opponitur possessioni sive bono exteriori. Dicitur autem timor carnis aliquando timor humanus per appropriationem, secundum quod dicitur quod duae sunt species timoris libidinosi: timor mundanus et timor humanus; et dicitur timor humanus, quo homo timet pelli suae, et hoc est cum homo timet malum corporis; ratione tamen subiecti uterque timor dicitur humanus.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quare secundum tertiam differentiam boni, penes quam accipitur divisio peccati, scilicet penes illud quod respondet "superbiae vitae", non accipiatur differentia una timoris: dicendum est quod illud bonum, quod est ex parte animae, non dicitur ita amissibile sicut illud quod est ex parte carnis vel ex parte mundi, et ideo penes illud non accipitur differentia vel, si accipitur, continetur large sub eo qui est timor mundanus, utpote timor vilitatis aut contemptibilitatis, qui respondet amori superbiae.

2. Ad id vero quod obicitur quod ille timor cum mundo deseritur: dicendum quod hoc intelligendum est de iis qui plene deserunt mundum, non sicut claustrales dicuntur mundum deserentes. Sed quanto plus deseritur amor mundi, tanto plus deseritur timor ei respondens. Unde Gregorius: "Qui in hac vita nulla prospera appetit, nulla proculdubio adversa pertimescit". Quisquis enim exteriora, quae etiam nolenti subtrahuntur, appetit, sua se sponte extraneo timori substernit.

3. Ad id vero Quod obicitur de secunda divisione, dicendum est quod secunda divisio accipitur secundum tria principalia quae timentur, quae mala aestimantur: ex parte animae dolor, qui opponitur gaudio; ex parte corporis mors, cui opponitur vita; ex parte vero boni extrinseci sumitur vilitas, quae opponitur honori et huiusmodi bonis temporalibus propter quae homo honoratur, sicut sunt divitiae, potentia, generositas. — Ad illud vero quod obicitur circa illam divisionem, dicendum est quod, licet sint plura mala quae timentur ex parte corporis praeter mortem et plura extra praeter vilitatem, tamen secundum principaliora accepta est illa differentia.

4. Ad illud vero quod obicitur de divisione Damasceni, dicendum est quod ratio illius divisionis talis potest esse: differentia enim timoris aut est respectu eius cuius principium est in nobis aut respectu eius cuius principium est extra. Si respectu eius quod in nobis est, aut illud est bonum aut malum, sed utrobique aestimatum malum. Si autem fuerit respectu boni, sed aestimati mali, sic dicitur segnities; si vero respectu mali, quod aestimatur malum, dicitur verecundia. Si vero respectu eius quod est extra, aut est in verbo aut in facto. Si in verbo, dicitur erubescentia: est enim erubescentia "timor in exspectatione convitii". Si vero fuerit in facto, aut cuius praecessit cognitio aut cuius non praecessit. Si cuius non praecessit, dicitur agonia, cum aliquod infortunium accidit, quod repentinum dicitur. Si vero cuius cognitio praecessit — dico autem. imaginationem cognitionem — aut hoc est propter causam quae est ex parte rei in se, et secundum hoc dicitur admiratio; aut hoc est propter causam rei in comparatione ad accipientem, et sic dicitur stupor. "Admiratio enim est ex magna imaginatione, stupor vero ex insolita" ; magnum autem est conditio rei in se, insolitum autem in comparatione ad nos. — Ad id vero quod obiectum est quod contingit esse timorem rei difficilis, et illud non exprimitur in aliqua specierum: dicendum est quod datur intelligi in eo quod dicitur "timor futuraeoperationis" ; segnities enim est timor operationis propter difficultatem.

5. Ad id vero quod obicitur de timore rei terribilis, utpote mortis, dicendum videtur quod aliquando potest contineri sub agonia, aliquando sub stupore. Aliquando enim mors repentina est, aliquando, etsi non sit repentina, ex insolita imaginatione procedit timor.

6. Ad ultimum vero dicendum quod non omnes differentiae timoris accipiuntur in comparatione ad malum futurum, sed magis secundum differentiam eius quod adversatur, prout definitur timor "voluntas fugiendi illud, quod adversatur" ; aliquis tamen respectus videtur haberi ad malum aestimatum in futuro.

Adhuc etiam quaeritur si omnes differentiae, quas assignat Damascenus, reducantur ad timorem malum. — Et dicendum quod timor malus dicitur dupliciter: vel ratione poenae, vel ratione culpae. Si autem sumatur ratione poenae, secundum quod timor est passio, commune est in omnibus sex differentiis; si autem ratione culpae, non attenditur commune in omnibus illis.

PrevBack to TopNext