Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 4

QUID SIT TIMENDUM VEL NON TIMENDUM.

Quarto quaeritur de eo quod est timendum vel non timendum, scilicet de materia timoris. Et potest quaeri de potentia saeculari utrum timenda sit.

1. Dicitur enim I Petri 3, 14: "Timorem eorum netimueritis", et dicit Glossa: "Ea quae in eis possunt videri timenda, ut regia potestas et huiusmodi". Ergo regia potestas et huiusmodi non sunt timenda; sed qui timet ex improba voluntate quod non timendum est, peccat; ergo talis peccat.

2. Item, dicitur Matth. 10, 28: "Nolite timere eos qui occidunt corpus", et dicit Beda: "Duo sunt genera persecutorum: unum aperte saevientium, alterum blandientium. Utrumque praecipit Dominus non timeri, quia non habent potestatem in animas iustorum, mundano timore expulso". Et dicitur super illud Isai. 51, 12: "Quis tu, ut timeas ab homine mortali" ? Glossa: "Increpat fideles, ut non timeant tormenta principum". Et ita videtur quod potentia, quae inferre potest mortem, non est timenda.

3. Similiter dicitur Prov. 29, 25: "Qui timet hominem, cito corruet". Sed quid est corruere nisi cito cadere in peccatum? Ergo talis cito cadit in peccatum, et videtur de peccato mortali ibi loqui.

Contra. a. I Petri 2, 18, ubi dicitur: "Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis". Ergo timenda est regia potestas et dominatio. b. Et iterum, ad Rom. 13, 7, ubi dicitur: "Reddite omnibus debita, cui timorem timorem, cui honorem honorem". Restat ergo quod potestas regia, quae potest inferre mortem et huiusmodi poenas, est timenda.

C. Item, dicit Seneca: "Mors, exilium, luctus non sunt supplicia, sed tributa vivendi". "Quod debeo, solvere paratus sum". Non ergo timenda est mors.

d. Item, mors est quid naturale, quod ex necessitate est inflictum pro culpa primorum parentum; non ergo convenit timere mortem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est timor naturalis et est timor gratuitus et timor libidinosus; libidinosus etiam quidam venialis, quidam mortalis. Dicendum est ergo quod quoad naturalem timorem secundum naturam primitus institutam non est timenda potestas saecularis; quoad timorem autem qui est ex natura iam lapsa, propter quod constituuntur principes ut cohibeant a peccato, timenda est potestas saecularis, sed sub Domino. Quoad timorem etiam gratuitum timenda est potestas saecularis, sicut habetur ad Ephes. ultimo, 5: "Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis sicut Christo, non ad oculum servientes." Timor autem libidinosus est et mortalis, quando postposito timore Dei timetur potestas saecularis, sicut habetur I Petri 3, 14: "Ne timeatur regia potestas recedendo a fide et dilectione". Et dicitur Luc. 12, 5, super illud: "Timete eum" etc., Glossa: "Ne quis Deum, quemcorde cognoscit, metu cogatur negare, dicit mortem corporis nontimendam; hoc autem modo Petrus negavit Dominum". Est autem timor venialis, quo aliquid inordinate timetur, salvo tamen fundamento fidei operantis "per dilectionem". Sic ergo patet quo modo timenda est potestas et quo modo non.

[Ad obiecta]: 1-2. Illa enim quae primo obiecta sunt, loquuntur de timore libidinoso et mortali.

3. Cum autem dicitur: "Qui timet hominem, cito corruet", loquitur de veniali disponente ad mortale.

a—c. Cum autem obicitur ex alia parte quod mors est timenda sive potestas quae potest inferre mortem: dicendum quod potestas saecularis est timenda, sicut dictum est, timore naturali et timore gratuito, cum scilicet propter Deum timetur. Mors autem naturaliter timetur: quod in Christo apparuit qui "pro nobis mortemassumpsit" ; a perfectis autem non timetur mors, qui eam fidei postponunt et pro Christo mortem parati sunt sustinere et mortem habent in desiderio et vitam in patientia.

d. Ad id vero quod obicitur mortem ex necessitate esse inflictam, et ideo non timendam: dicendum quod hoc non sequitur. Etsi enim vitari non possit quin eveniat, differri tamen potest; "nescit etiam homo an amorevel odio dignus sit", et ideo timenda est mors.

PrevBack to TopNext