IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 1, C. 5
DE CAUSA INDUCENTE TIMOREM HUMANUM.
Et ad hoc respondet Philosophus dicens quod, si non timetur modicum tristabile pro magnis bonis, laudandus est qui non timet, ut si pro vita aeterna non timetur sustinentia tribulationis vel etiam pro defensione patriae vel pro liberatione miserabilium personarum. Si vero dubitetur de iusta causa, scilicet utrum bellum sit iustum vel iniustum, in huiusmodi convenit timere periculum personae, aut si certum est causam esse iniustam: secundum enim distinctionem causarum oportet distinguere genera timorum.
II. Huius gratia quaeritur utrum propter conservationem integritatis virginalis non timenda sit mors.
Et videtur quod sic. a. Maius est bonum spirituale quam corporale; cum ergo castitas virginalis sit bonum spirituale, vita vero sit bonum corporale, incidat autem aliquis in casum huiusmodi in quo necessitas sit alterius periculi, magis oportet non timere mortem pro castitatis conservatione quam pro salute vitae corporalis amittere castitatem virginalem.
Sed contra hoc est, 1. quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Pudicitia est virtus animi, quae non amittitur per corporis oppressionem". Cum ergo maius bonum sit vita quam quodlibet bonum corporis, integritas autem virginalis sit bonum corporis, magis sustinenda est oppressio corporis quam periculum vitae subeundum.
[Solutio]: Et dicendum quod aliud est de pudicitia animi et aliud est de integritate carnis. Pudicitia enim animi si est in periculo, magis est non timenda mors ut ipsa conservetur, non quod se proiciat in mortem. Si vero non timetur de periculo pudicitiae interioris, sed tantum de integritate carnis, magis est sustinenda oppressio carnis sine consensu mentis quam se proiciat mulier in mortem. Unde exemplum Lucretiae in hac parte fuit reprobabile, quae se ipsam interemit propter pudorem turpitudinis. Et dicit Augustinus, in eodem libro: "Non frustra in Canonicis libris nusquam divinitus praeceptum permissumvereperiri potest ut vel ipsius immortalitatis adipiscendae vel ullius cavendi carendive causa nobismetipsis necem inferamus".
III. Sed obicitur adhuc contra hoc quod dictum est. 1. "Quaedam enim sanctae mulieres tempore persecutionis proiecerunt se in fluvium, ubi non erat praesumptio evadendi, ut insectatoressuae pudicitiae devitarent, et sic defunctaesunt et in magna veneratione in Ecclesia habentur". Videtur ergo quod praeposuerunt castitatem corporalem vitae corporali.
2. Vel si forte dicatur quod hoc fuit propter timorem periculi in castitate mentis - contra hoc obicit Augustinus, ibidem: "Nonne satius est flagitium committere, quod poenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus poenitentiae non relinquitur?" Ergo timere debebant exponere se periculo mortis pro conservanda castitate mentis.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod castitas mentis non conservatur, ubi aliquis se exponit periculo mortis sine praesumptione evadendi, et ideo in hoc casu debet timere periculum mortis a se inferendae; aliter autem esset, si ab alio inferretur et de castitate mentis timeretur. De illis autem sanctis mulieribus dicit Augustinus quod nihil audet temere iudicare: "Utrum enim Ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus hoc habuerint ut earum memoriam sic honorent, et divina hoc persuaserit auctoritas, nescio. Potuit enim fieri ut non humanitus deceptae, sed divinitus iussae, hoc fecerint, non errantes, sed obedientes".
On this page