Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

UTRUM ECCLESIA IUDICARE DEBEAT INFIDELES.

Ad primum sic: a. Dicit Apostolus, I Cor. 5, 12: "Quid mihi de iis qui foris sunt iudicare" ? Foris autem dicuntur esse infideles; ergo de iis non habet Ecclesia iudicare.

Contra. 1. Papa iudicat de hereditate restituenda conversis ad fidem ; imponit etiam poenam ipsis Iudaeis, subtrahendo communionem Christianorum ; statuit etiam poenas infligendas ipsis Iudaeis, qui de infidelibus baptizatos subvertere attentaverint ; ergo Ecclesia iudicat "de iis qui foris sunt", scilicet Iudaeis; videtur ergo facere contra ordinationem Apostoli.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod duplex est iudicium Ecclesiae: unum quoad poenam spiritualem, alterum quoad poenam corporalem sive pecuniariam. Non est Ecclesiae "iudicare" eos "qui foris sunt", ut poenam spiritualem eis infligat vel regulas religionis imponat; potest autem poenas temporales eis infligere vel etiam spiritualem indirecte, removendo Christianos ab eorum communione. Iudicat autem Ecclesia de illis in pluribus casibus: repellit eos a legitimis actibus, sicut habetur II, quaest. 7, Alieni ; repellit etiam eos a potestate publica, dist. 54, Nulla officia ; ne habeant Christianum mancipium, ut Extra, Iudaei ; ne synagogas novas construant, sicut habetur Extra, Consuluit ; ne ex testamento Christiani aliquid habeant, XXIV, quaest. 2, Sane ; ut Christianos testes contra se recipiant, Extra, De testimonio, Iudaei ; "ut in die Parasceves fenestras non aperiant", Extra, Quia super iis ; ut excedentes contra fidem verberibus subiciantur. Et sic pluribus modis iudicat Ecclesia eos "qui foris sunt". Nec tamen facit Ecclesia contra verbum Apostoli, quod intelligitur de poena spirituali directe, cui non subiciuntur infideles, cum careant unitate fidei ecclesiasticae.

PrevBack to TopNext