IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
UTRUM IUDAEI VEL PAGANI POSSINT PRAEESSE CHRISTIANIS.
Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicit Apostolus, I ad Tim. 6, 1: "Quicumquesunt sub iugo servi dominos suos omnihonore dignos arbitrentur", Glossa: "Sub iugo infidelium". Non negat ergo Apostolus quin infideles potuerint fidelibus praeesse.
2. Item, Extra, Multorum: "Quia colendis terris eorum diutius adhaeserunt, utpote conductione loci debentes, ad colenda rura remaneant, consuetas pensiones praedictis viris praebentes". Possunt ergo Iudaei praeesse Christianis.
3. Item, possunt accipere pretium de Christianis mancipiis emptis; quod non esset nisi possent aliquo modo praeesse eis, sicut habetur dist. 54, Fraternitatem.
4. Videtur etiam per hoc quod dicit Gelasius, XVII, quaest. 4, ubi dicitur quod "diligenter vestra cura rerum fideliter examinet veritatem, quatenus nec religio temerata videatur nec servus, hac obiectione mentitus, competentis iura domini declinare contendat". Ex quo videtur quod servus, de quo non constat esse Christianum, a dominio domini sui non est eximendus.
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicitur Extra, Multorum, ubi dicitur: "Nulli Iudaeo licet Christianum mancipium in suo dominio retinere, sed, si qui apud eos inveniuntur, libertas [eis] servetur". Et dicit Gregorius: "Mancipia christiana quaecumque Iudaeum patuerit comparasse, ad libertatem iuxtalegum praecepta sine ambiguitateperducite, ne, quod absit! religio christiana Iudaeis subiecta polluatur".
b. Item, dist. 54: "Nulla officia publica Iudaeis iniungantur, per quae eis tribuatur poenam Christianis inferre". Hoc autem factum est ne Christiani Iudaeos habeant dominos.
c. Similiter habetur in Extra, De Iudaeis, Ad haec omnibus, ubi inhibetur "ne Christiani Iudaeorum servitio se pro aliqua mercede exponant assidue". Et hoc idem habetur ibidem, cum dicitur: "Iudaei sive Saraceni" etc. Sed quae ratio est ut propter fidem christianam auferatur ab eo ius in servum, cum servitus sit de iure divino introducta et iure etiam Canonico approbata? Nulli autem iniuriam facit religio christiana.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod non permittitur Christianus servire Iudaeo propter christianae religionis vitandum detrimentum, sicut habetur Extra, De Iudaeis, Ad haec omnibus, ubi dicitur: "Iudaeorum mores et nostri in nullo concordant et ipsi de facili ob continuam conversationem et assiduam familiaritatem ad suam superstitionem et perfidiam simplicium animos possunt inclinare". Hac etiam ratione, si aliqui fuerint eorum servi, a servitio eorum liberentur, aliquando dato pretio, aliquando nullo pretio dato. Servus enim Iudaei aut est vernaculus aut emptitius. Si vernaculus, si sit vel velit fieri Christianus, eripitur statim in libertatem nullo pretio dato, sicut habetur in Codice, De episcopis et dist. 54, Fraternitatem. Si vero fuerit emptitius, aut erat Christianus quando fuerat emptus aut paganus. Si Christianus, liber efficitur, nullo pretio dato; sicut habetur dist. 54, Mancipia, est Iudaeis interdictum commercium Christianorum et lege poli et lege fori. Si autem fuerit paganus, aut emptus est causa servitii aut causa mercimonii. Si causa servitii, et vult fieri Christianus, liber efficitur sine pretio, dist. 54, Fraternitatem. In secundo vero casu, "si infra tres menses non exposuerit eum venalem", postea si fieri vult Christianus, liberatur sine pretio, quia praesumitur quod ad serviendum eum emerit. Si autem exposuerit eum venalem infra illum terminum et ille fieri vult Christianus tunc vel post, dummodo non steterit per dominum quominus vendiderit eum, liberatur, reddito pretio duodecim solidorum ab aliquo Christiano, dist. 54, Fraternitatem, et Extra, Praesenti concilio: "Si tamen Iudaeus volentem fieri Christianum circumciderit vel alterius sectae signaculum impresserit, pro iniuria proprii corporis sine pretio liberatur", dist. 54, Nulla, ubi dicitur quod "si qui Christiani ab eis iniudaismo ritu sunt maculati vel etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem redeantchristianam". Lex autem humana graviorem poenam infligit. Quod autem dictum est de servis Iudaeorum, hoc potest dici de servis Saracenorum: eadem enim suspicio et idem periculum potest esse in utrisque.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod illud Apostoli intelligitur pro statu primitivae Ecclesiae et ut allicerentur per obsequia servorum fidelium domini infideles ad fidei conversionem. Unde dicit Glossa: "Potiusper obsequia servorum fidelium domini infideles convertantur". Sed ibidem additur in textu: "Ne nomen Domini et doctrina blasphemetur", Glossa: "Quasi alienainvadentis, et doctrina christiana videatur quasi iniusta". — Secundum illam rationem videbitur alicui quod et modo sic sit faciendum. Sed ad hoc respondendum est quod alia ratio reformet pactum. Nunc enim non debent servire, "ne nomen Domini blasphemetur" ; ita enim sunt Iudaei et etiam pagani proni ad hoc quod trahant fideles ad perfidiam sive apostasiam. Propter quod cohabitatio cum Iudaeis et paganis, nisi causa praedicationis, est interdicta, "ne nomenDomini blasphemetur". Nec doctrina christiana ex hoc iniusta debet videri, cum cautela fidei omnibus sit praeponenda.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet possent Christiani excolere praedia Iudaeorum, non tamen debent servire Iudaeis in domo sua, ne contrahatur mala familiaritas. Et non ex hoc dicuntur recte praeesse eis tamquam servis, quia non possunt eos "ad alium locum vel ad aliud servitium transferre", sicut dicitur Extra, De Iudaeis, Multorum. Et hoc factum est in favorem Christianorum, non Iudaeorum, quod praedia vel terras emptas a Iudaeis possint excolere, eo quod in illis terris prius habitabant.
3. Ad tertium vero dicendum quod, licet possint accipere pretium servitutis, non tamen pro Christianis iam existentibus, sed pro paganis qui volunt fieri Christiani. Lege enim poli mancipia christiana a servitute Iudaeorum liberantur, ne sit periculum fidei christianae. In favorem etiam fidei christianae quibusdam volentibus suscipere christianismum libertas conceditur.
4. Illud autem quod dicitur XVII, quaest. 4, non expresse dat intelligere quod fuerit Christianus, sed quod dixerit "se ab infantia Christianum", et quod "a praefato domino signaculum circumcisionis esset ei infixum" ; quod si esset, a servitute liberaretur. Si vero non fuerit Christianus, non per hoc quod confugit ad ecclesiam, nisi velit fieri Christianus, a servitute est liberandus, et hoc videtur ille Canon dicere. Unde non introducitur pro dominio Iudaeorum, sed pro dominio Christianorum: quidam enim volebant "fraudare dominos" suos a "iure suo, confugientes ad ecclesiae septa".