Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 3

UTRUM COMPELLENDI SINT IUDAEI SOLVERE DECIMAS.

Tertio quaeritur utrum compellendi sint Iudaei solvere decimas praediales vel alia quae solent solvere Christiani habitantes in domibus vel commorantes in terris quae sunt infra limites alicuius ecclesiae.

Quod videtur. a. Ecclesiae enim nullatenus iure suo sunt fraudandae; fraudarentur autem, si Iudaei terras detinerent et decimas non solverent; ergo compellendi sunt ad solutionem.

b. Praeterea, praeceptum fuit in lege Moysi quod filii Israel solverent decimas Levitis; similiter dicitur Malach. 3, 10: "Inferte omnem decimationem in horreum meum" ; et II Paralip. 31, 5, ubi dicitur quod offerebant Deo "decimas de omnibus quae gignit humus". Cum ergo Iudaei teneantur ad solutionem decimarum nec aliquo privilegio eximantur, cum deterioris conditionis sint et esse debeant ratione peccati quam fuerunt tempore Legis, tenebuntur nunc ad solutionem decimarum.

c. Et si forte dicerent quod suis Levitis tenerentur reddere — contra hoc est quod leviticum sacerdotium cessit ipsi sacerdotio Christi, sicut habetur ad Hebr. 7, 12: "Translato sacerdotio, necesse est ut Legis translatio fiat". Dicebatur etiam in Dan.: "Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra". Adveniente ergo Christo cessare debuit unctio regalis et sacerdotalis; ergo solutio decimarum facienda fuit sacerdotibus Novae Legis.

d. Praeterea, decimae redduntur Deo de terris in memoriam beneficii de multiplicatione fructuum singulis annis ; limitatae autem sunt terrae secundum distinctionem ecclesiarum; ergo ratione praediorum sive terrarum solvendae sunt decimae a quibuscumque, possidentibus ; ergo Iudaei, si possideant terras, decimas tenentur solvere ecclesiis.

Contra. 1. Iudaei nihil habent nisi de usura ut in pluribus; de usuris autem nihil debet Ecclesia percipere ; ergo, ut videtur, nec debet percipere de terris quae usuris emptae sunt.

2. Item, Eccli. 34, 21 dicitur: "Immolantis ex iniquo oblatio est maculata" ; et iterum: "Qui offert de substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris" ; et iterum: "Dona iniquorum non probat Altissimus". Cum ergo isti non habeant nisi dona iniquorum, non debent esse accepta ab Ecclesia quae recipit vice Altissimi.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod decimae quaedam sunt praediales et quaedam sunt personales. Decimae vero praediales et quidquid occasione praediorum solebant ecclesiae percipere, possunt ecclesiae petere etiam a Iudaeis ratione praediorum quae ab eis possidentur, sicut habetur Extra, De decimis, De terris, ubi dicitur quod Iudaei compellendi sunt "ad decimas persolvendas de terris quas colunt vel ad possessiones penitus renuntiandas, ne forte ecclesiae illa occasione suo iure valeantfraudari". Similiter habetur Extra, De usuris, Quanto, ubi dicitur quod Iudaei compellendi sunt "ad satisfaciendum ecclesiispro decimis et oblationibus debitis, quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis recipere consueverunt, ut sic ecclesiae conserventur indemnes" ; non quod de usuris aliqua accipiantur sive de illicite acquisitis vel quod oblationes recipiantur in ecclesia ab ipsis Iudaeis, sed de licite acquisitis ab eis ratione domorum quas incolunt, ne ecclesia enormiter laedatur, si tamen honestas ecclesiae in hac parte servetur. Si vero repugnaret honestati nec enormiter laesa esset ecclesia, ad vitationem scandali esset supersedendum.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc potest solvi obiectum in contrarium, quia de usuris, in quantum huiusmodi, non potest Ecclesia decimas vel oblationes petere. Et licet terrae de usuris essent emptae, nihilominus Ecclesia potest petere decimas, quia ille qui vendidit non poterat vendere nisi quod habebat iuris, "res autem ipsa transit cum oneresuo".

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet oblationes aut dona non sint accepta Deo, in quantum ab iniquis offeruntur, ea tamen quae debentur, ratione qua debentur sunt accepta, si solvantur; unde secundum quid accepta sunt, secundum quid non sunt accepta; ipsa tamen actio, quae a perversa voluntate egreditur, non est accepta. Cum autem ex rapina vel usura aliquid offertur, non est acceptum, quia non de suo offert; sed restitutio eius, in quantum sic est, esset accepta.

PrevBack to TopNext