Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 4

UTRUM CHRISTIANI .POSSINT HABERE IUDAEUM VEL SARACENUNI MANCIPIUM.

Quarto quaeritur utrum Christiani possint habere Iudaeum vel Saracenum mancipium.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur XXIII, quaest. 8, Dispar, ubi dicitur de Saracenis, et in Extra, De Iudaeis, ubi dicitur quod Iudaei submissi sunt ex propria culpa perpetuae servituti. Ergo Christiani possunt habere paganum vel Iudaeum mancipium. Hoc etiam obtinet consuetudo in partibus remotis.

Contra. 1. XXVIII, quaest. 1, ubi dicitur: "Quicumque ex iis qui baptizati sunt, amodo infidelium consortia non vitaverint, et ii Christianisdonentur et illi publice caedibus deputentur". Et ibidem: "Nullus clericus aut laicus cum Iudaeis habitet". Et rationem videtur dicere Apostolus, I Cor. 15, 33: "Corrumpunt bonos mores colloquia prava".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod licitum est Christiano habere subditum paganum vel Iudaeum; non tamen debet habere familiaritatem cum ipso, sicut habetur Extra, De Iudaeis, Ad haec: nimia enim familiaritas posset esse occasio pertrahendi ad malum infidelitatis. Si tamen ille voluerit fieri Christianus cum effectu, non debet prohiberi: inspiratio enim Spiritus Sancti in huiusmodi non est repellenda. Nec propter hoc aufertur servitium domini, sed servire debet vel alias procurari debet eius liberatio a servitute.

Ad obiecta 1. autem in contrarium dicendum quod non negatur ex illis auctoritatibus subiectio servitutis, sed cohabitatio familiaritatis.

PrevBack to TopNext