IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, Praeambulum
Consequenter dicendum est de iis peccatis per quae receditur a debito cultu sive honore maiestatis divinae. Receditur autem per apostasiam, schisma et haeresim. Quae tria possunt sic distingui, ut haeresis attendatur recessus a fide ecclesiastica quam prius tenuit; schisma vero recessus ab unitate Ecclesiae, cum membrum pertinaciter non vult capiti obedire; apostasia vero proprie dicta est temerarius recessus a statu Ordinis suscepti, sicut est de clericis, in sacris Ordinibus constitutis, qui de facto contrahunt, et de iis qui iam clerici effecti sunt clerica suscepta et clericatum postponunt. In omnibus autem iis dehonoratur divina maiestas, quantum in ipsis est, vel male credendo, quod ad intellectum potest pertinere; vel ab unitate capitis se separando, quod principaliter pertinet ad affectum ; vel honorem clericatus reicienda, quod ad effectum pertinet maxime. Primo ergo dicendum est de haeresi; secundo, de schismate; tertio, de apostasia. Circa vero haeresim primo quaeritur quid sit; secundo, de differentia eius; tertio, ad quod genus septem peccatorum reducitur; quarto, utrum sit initium omnium peccatorum; quinto, de quantitate huius peccati; sexto, contra quod praeceptum sit specialiter; septimo, utrum haeresis ad omnia credibilia se extendat, an solum ad credibilia quae pertinent ad articulos fidei; octavo, de oppositione; nono, de necessitate haeresum ; decimo, de privatione communionis haereticorum et poena; undecimo, de tolerantia ipsorum et opposito; duodecimo, de duratione haeresum; decimo tertio, de revertentibus ab haeresi.