Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 1

QUID SIT HAERESIS.

Primo quaeritur quid sit genere; secundo, quid sit definitione.

ARTICULUS I

Quid sit haeresis genere.

I. Ad primum sic: 1. Augustinus, in libro De utilitate credendi: "Tria sunt velut finitimasibimet in animis hominum distinctione dignissima: intelligere, credere, opinari. Quae, si per se ipsa considerentur, sicpossunt distingui: primum per se semper sine vitio est, secundum aliquando cum vitio, tertium nunquam sine vitio". Haeresis ergo, cum sit semper cum vitio, magis videtur appropinquare cum opinione quam cum intellectu vel credulitate.

2. Hoc etiam videtur ex ratione haeretici in eodem libro posita: "Haereticus est quialicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque gratia falsas et novas opiniones vel gignit vel sequitur". Cum ergo haereticus haeresim sequatur, haeresis erit opinio falsa.

3. Item, Augustinus, in eodem libro: "Quod intelligimus, debemus rationi; quod credimus, auctoritati; quod opinamur, errori". Haeresis ergo, cum sub errore contineatur, ad opinionem reducitur.

In contrarium sic: a. Haeresis et fides opponuntur inter se; ergo haeresis continetur sub infidelitate; sed infidelitas est falsa credulitas in materia determinata, scilicet circa veritatem "quae est secundum pietatem" ; ergo haeresis sub incredulitate continetur.

b. Item, Augustinus, in libro supra dicto: "Credere tunc culpabile est, cum de Deo aliquid indignum creditur". Sed omnis haereticus aliquid indignum de Deo asserit vel aliquid dignum deasserit; ergo haeresis sub credulitate continetur.

II. Quod autem haeresis contineatur aliquando sub uno illorum, aliquando sub alio, aliquando sub tertio, videtur, a. per e hoc quod aliqui haeretici ducuntur ad asserendum quod non est asserendum in iis quae pertinent ad fidem ex quibusdam rationibus, sicut fuit de Manichaeis; sed intellectus innititur rationi ; ergo huiusmodi acceptio dicetur intellectus, et sic haeresis sub intellectu continebitur. Alii autem inducuntur ad consentiendum in talibus ex auctoritatibus male intellectis; sed credulitas innititur auctoritati; ergo haeresis, cum sit talis acceptio, erit sub credulitate. Item, alii inducuntur ex rationibus apparentibus, ex quibus gignitur opinio falsa, et sic errant; ergo haeresis continetur sub opinione secundum hoc.

Sed contra hoc 1. videtur dicere Bernardus, in libro Ad Eugenium, ubi distinguit inter intellectum et fidem et opinionem: "Intellectus estex verissimis rationibus rei cuiuscumque certa et manifesta notitia; fides autem est voluntaria quaedam et certa praelibatio nondum propalatae veritatis; opinio vero est quasi pro vero habere aliquid quod falsum, esse nescias". Item, intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio vero sola veri similitudine se tuetur. Haeresis ergo, cum elongata sit a veritate, nec sub intellectu nec sub fide continebitur, sed sub opinione solum.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod haeresis in parte respicit affectum et in parte intellectum sicut et fides. Quoad hoc quod respicit affectum, est in genere peccati: peccatum enim est in voluntate; quoad hoc autem quod respicit intellectum, est in genere falsae credulitatis et ex opinione originem trahit.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum quod, licet opinio nunquam sit sine vitio, non tamen haeresis est opinio essentialiter. Dicitur enim opinio esse "cum vitio semper", quia est cum formidine alterius partis, formido autem poenam quamdam dicit, et quoad hoc est ibi vitium. Credere autem non semper est cum vitio, sed tunc cum creditur quod non est credendum, et hoc modo haeresis est sub credulitate, non quod semper innitatur auctoritati non bene intellectae, sed etiam rationi apparenti, et quoad hoc vicinatur cum opinione.

2. Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod haereticus gignit novas opiniones vel sequitur, opinio accipitur ibi pro assertione sive pro acceptione, quae communis est credulitati.

3. Ad tertium dicendum quod, cum dicit Augustinus quod credere debetur auctoritati, opinio vero errori, non accipit credere prout est commune credulitati verae et falsae, sed prout convenit fidei; opinio autem non accipitur ibi pro acceptione unius partis cum formidine alterius, sed accipitur pro opinione secundum quod commune est ad falsam credulitatem, et sic haeresis potest dici opinio.

II. 1. Ad id vero quod obicitur quod haeresis aliquando sit sub intellectu, aliquando sub credulitate, aliquando sub opinione: dicendum est quod, si accipiatur intellectus secundum intentionem Bernardi et credulitas pro fide, non erit haeresis sub altero illorum, sed tantum sub opinione. Si vero intellectus large acciperetur et credulitas, tunc posset haeresis sub intellectu vel sub credulitate contineri; non sic autem videtur Augustinus in suo libro loqui de intellectu et credulitate, sed secundum quod appropriantur.

ARTICULUS II

Quid sit haeresis secundum definitionem.

Secundo quaeritur quid sit haeresis secundum definitionem.

a. Et ponit Augustinus talem definitionem, in libro De utilitate credendi: "Haereticus est qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque gratiafalsas opiniones ac novas vel gignit vel sequitur".

Sed contra hanc rationem obicitur. 1. Potest enim aliquis simplex credere aliquid quod non est credendum in iis quae pertinent ad fidem, nec tamen intentione "temporalis commodi" vel "principatus gratia" ; et si pertinax est in huiusmodi credulitate, haereticus dicitur, licet ab Ecclesia non sit separatus per sententiam. Dicit enim Hieronymus, Super Epistolam ad Galatas: "Quicumque Scripturam aliter intelligit", id est contrarie, "quam Spiritus Sancti sensus efflagitat, licet ab Ecclesia non recesserit, haereticus appellatur".

2. Item, II ad Cor. 3, 5, super illud: "Non quod sufficientes simus" etc., habetur in Glossa quod fides est cogitare de iis quae credenda sunt cum assensione recta. Ergo per oppositum haeresis est cogitare aliquid de credibilibus cum assensione non recta; sed hoc potest aliquis facere et non aliqua praedicta intentione; ergo supervacuum videtur esse in definitione quod dicitur "alicuius temporalis commodi" etc.

3. Item, videtur etiam quod non sufficiat ad esse haeretici, si haec omnia concurrant. Ad hoc enim quod iudicetur haereticus, requiritur quod sit pertinax in opinione falsa sive in defensione erroris, sicut habetur super illud I Cor. 11, 18: Audio inter vos esse scissuras, Glossa: "Qui in Ecclesia Dei morbidum aliquid pravumque sapiunt et resistunt pertinaciter pravaque sua dogmata emendare nolunt, sed defensarepersistunt, haeretici fiunt". Sed hoc non habetur ex praedicta definitione; ergo praedicta definitio non est sufficiens.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod nomen haeretici' aliquando sumitur communiter, aliquando proprie, aliquando propriissime. Communiter, cum dicitur quod haereticus potest dici "quicumque Scripturam aliter intelligit quam sensus Spiritus Sancti efflagitat" ; proprie, secundum quod haereticus dicitur quicumque "alicuius temporalis commodi" etc.; propriissime, cum superadditur ipsa pertinacia in defendendo falsitatem vel impugnando veritatem.

[Ad obiecta.]: 1. Et per hoc potest intelligi quod obiectum est. Tria enim concurrunt ad perfectam haeresim: ipsa falsa credulitas, quae est ex parte rationis, et perversa voluntas, quae est ex parte concupiscibilis, et pertinax defensio sive impugnatio, ex parte irascibilis. Definitio autem Hieronymi attenditur secundum primum; definitio autem Augustini quoad primum et secundum; illa vero, quae ponitur in Glossa, secundum tertium attenditur, suppositis duobus praecedentibus. Et potest dici haereticus secundum definitionem Hieronymi, licet non sit haereticus secundum definitionem Augustini. Et licet non intendat temporale lucrum vel temporalem gloriam aut principatum, nihilominus potest incurrere" in peccatum haereseos, sed hoc dicitur propter id quod frequentius accidit: frequenter enim accidit quod hoc faciunt istis de causis. Si vero aliquis ignoranter crederet quod non esset credendum de iis quae pertinent ad Sacram Scripturam, non dico quoad articulos fidei, nec pertinaciter defenderet, immo crederet ad catholicam fidem pertinere, non esset talis dicendus haereticus. Unde Augustinus, in libro De Baptismo contra Donatum: Si aliquis hoc "idem sentiat de Christo quod Photinusopinatus est, sed in Ecclesia catholica baptizari, et hoc credat esse fidem catholicam, nondum dico esse haereticum, nisi manifestae doctrinae catholicae fidei resistere maluerit, et illud, quod tenebat, elegerit".

2. Ad secundum dicendum quod cogitare contrarium fidei cum assensione est peccatum haereseos, licet non intendat aliquod praedictorum, cum hoc facit scienter; sed non punitur tamen manifeste ab Ecclesia nisi cum fit pertinaciter.

3. Ad tertium dicendum quod illa ratio haeretici intelligitur de illo haeretica qui iam dignus est ut praecidatur ab Ecclesia. Quanta autem debeat esse pertinacia, in Decretali determinatur, tit. De haereticis.

PrevBack to TopNext