IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 3
DE POTESTATE SCHISMATICORUM.
Et videtur quod non habeant potestatem, 1. per hoc quod dicit Cyprianus: "Dicimus haereticos et schismaticos nihil habere iuris aut potestatis". Et similiter habetur VII, quaest. 1, Novatianus, ubi dicitur: "Qui nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis observat et se ab Ecclesiaevinculo ac sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem".
2. Ad idem facit quod dicitur Extra, c. 1, ubi dicitur: "Ordinationes, ab Octaviano et Guidonehaeresiarchis tactas, irritas esse censemus, adicientes, ut qui dignitates seu beneficia ecclesiastica per dictos schismaticos acceperunt, careant impetratis".
Sed videtur contrarium, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro Contra Donatistas: "Sicut redeuntes, qui prius quam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita redeuntes, qui prius quam recederent ordinati sunt, nonutique rursus ordinantur, sed aut administrantquod administrabant, sihoc Ecclesiae utilitas postulat, aut, si non administrant, sacramentum tamensuae ordinationis gerunt". Si ergo Ordinem non amittunt, et Ordo est potestas, potestatem non amittunt; ergo schismatici habent potestatem.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dici potest quod duplex est schismaticus. Unus, qui in schismate eligitur, et talis, qui in schismate contra Ecclesiam generalem eligitur, potestatem non habet sicut nec habet dignitatem, et hoc modo intellexit Cyprianus de Novatiano, qui, cum canonice electus esset Cornelius in Summum Pontificem, a schismaticis in schismate est electus. Et eodem modo intelligendum est quod dicitur Extra, De schismaticis, c. 1. Est autem aliud genus schismaticorum, qui receperunt Ordinem vel dignitatem in unitate Ecclesiae et postea tamquam schismatici recesserunt. Tales retinent ipsum Ordinem, licet non retineant Ordinis executionem: peccant enim exequendo extra Ecclesiae unitatem, cum sint iuste privati potestate executionis.