Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 3

UTRUM OMNIS APOSTATA SIT INFAMIS.

Tertio quaeritur utrum omnis apostata sit infamis.

Quod videtur, discurrendo per singulas differentias. a. Apostata enim perfidiae est infamis, sicut habetur ab Anacleto, III, quaest. 4: "Omnis apostata refutandus est ante reversionem, suam nec in accusatione recte agentium aut [in] testimonium suscipiendus est". Similiter dicitur dist. 3, De consecratione, Celebritatem, ubi dicitur quod illi, "qui infidelitatis notaasperguntur, infames efficiuntur".

b. Similiter apostata apostasia inobedientiae mfamis efficitur, sicut dicit Pius Papa: "Si quis a suo proposito retrorsum exorbitaverit et iussa Apostolicae Sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur".

c. Similiter apostata apostasia irregularitatis, sicut habetur II, quaest. 7, Alieni, ubi dicitur: "Infames omnes censemus esse, qui suam fidem aut christianam legem praevaricantur aut Apostolicam vel regularem postponunt auctoritatem".

d. Et iterum Anacletus: "Accusandi vel testificandi licentia denegatur iisqui christianae religionis et nominis dignitatem etsui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint".

Videtur autem contrarium; quod non omnis apostatae sit infamis. 1. Cum enim aliquis a statu clericali transfert se ad coniugium, deserendo tonsuram clericalem non efficitur infamis, cum hoc ab Ecclesia sit concessum.

2. Similiter argui videtur de aliis, cum per poenitentiam ad unitatem Ecclesiae vel Ordinis sui revertuntur: Ecclesia enim conformare se debet Deo; sed Deus poenitenti non imputat priora peccata; ergo nec ipsa Ecclesia debet imputare.

3. Praeterea, hoc videtur argui per hoc quod dicit Anacletus quod "ante reversionem suam non est suscipiendus in testimonium": arguitur enim a contrario sensu.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, sicut supra habitum est, apostatae apostasia perfidiae infames efficiuntur; pro apostasia vero inobedientiae et pro apostasia irregularitatis ab Ordine interim infamis efficitur. Non sic autem est dicendum de illo qui, cum sit in minoribus Ordinibus constitutus, et propter malum incontinentiae vitandum transfert se ad coniugium et propter scandalum uxoris dimittit tonsuram clericalem.

2. Ad illud vero quod obicitur quod Ecclesia debet se conformare Deo: dicendum quod hoc verum est quantum est de ratione culpae; de ratione vero poenae, sicut nec Dominus statim omnem poenam dimittit, sic etiam nec ipsa Ecclesia dimittit; huiusmodi autem infamia poena quaedam est consequens culpam et non statim aboletur in omnibus, abolita culpa. Hoc autem potest esse vel ut incutiatur metus aliis vel propter praesumptionem contrarii: qui enim fidem priorem irritam fecit, non in tantum ei ulterius fides adhibetur.

PrevBack to TopNext