IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 4
UTRUM OBEDIENDUM SIT DOMINIS APOSTATIS.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Ambrosius: "Iulianus imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se christianos milites, quibus cum dicebat producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei". Et similiter legitur de aliis viris sanctis, qui sub principibus infidelibus militabant.
Sed contrarium videtur de ipsis apostatis, a. per hoc quod dicit Gregorius VII: "Nos, sanctorum praedecessorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constrictisunt, Apostolica auctoritate a sacramento absolvimus etne sibi fidelitatem observent omnibus modis prohibemus, quousque ad satisfactionem veniant".
[Solutio]: Ad quod dici potest quod princeps quam cito excommunicatus est propter apostasiam nominatim, subditus absolvitur ab executione obnoxietatis sacramenti.
[Ad obiecta]: 1. Quod autem dicitur de Iuliano, intelligi potest quod non tunc fuit excommunicatus et adhuc tolerabatur ab Ecclesia, vel, si erat excommunicatus, noluit tamen Ecclesia removere ab eo obedientiam subditorum propter scandalum evitandum. Ubi enim princeps delinquit vel multitudo est in causa, aliquando detrahendum est severitati, ne maior fiat ruina. — Aliter tamen videtur esse dicendum, cum aliqui Christiani subsunt principibus qui nunquam fuerunt fideles: ibi enim, si aliter fieri non potest, possunt iuvare ipsum in bello iusto, dummodo non cedat in detrimentum fidei et hoc cedat ad salutem fidelium.
Quod videtur, per hoc quod dicitur a Nicolao Papa: "Si quis dogmata, mandata, interdicta vel decreta pro catholica fide vel ecclesiastica disciplina, pro correctione imminentium vel futurorum malorum a Sedis Apostolicae praesule salubriter promulgata, contempserit, anathema sit". Similiter, immo multo fortius, de illo qui commisit apostasiam perfidiae: ipso enim iure est excommunicatus sicut haereticus, sicut habetur in Extra, Ad abolendam.