Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 5, C. 5

UTRUM CLERICUS APOSTATA PRIVETUR PRIVILEGIO CLERICALI.

Quinto quaeritur utrum clericus apostata privetur privilegio clericali.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicitur dist. 84: "Quisquis clericus aut viduam aut secundam uxorem duxerit, omni dignitatis ecclesiasticae privilegio denudetur". Et iterum, in Extra, De apostatis: "Clerici, qui relicto Ordine et habitu suo in apostasia tamquam laici conversantur, si in criminibus comprehensi teneantur, per censuram ecclesiasticam non praecipimus liberari". — Sed videtur contrarium, per hoc quod dicitur in Extra, De sententia excommunicationis, Super eo etc., ubi loquitur de clerico nutriente comam, in quem "aliquis scienteriniecit manus violentas", et dicitur: "Si praestare noluerit iuramentum, quia violentas manus constat eum in clericum iniecisse, sicut ab excommunicato, donec de mandato Summi Pontificis absolvatur, convenit abstineri".

b. Item, in eodem, "Cum non ab homine", ubi dicitur: "Occisores clericorum aut presbyterorum, qui, contempto clericali habitu, tyrannidi et enormitati inverecunde se immiscent, in odium clericalis excessus etterrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae minime coercentur". Igitur tales apostatae non gaudent privilegio clericali.

c. Hoc etiam arguitur per simile. In lege enim saeculari sive humana habetur quod matrona, "cuius pudicitia attentata fuerit, si in veste meretricali fuerit deprehensa, non potest agere actione iniuriarum". Pari ratione, qui deprehensus est in apostasia, si verberatus fuerit, non potest obicere verberatori quod inciderit in canonem latae sententiae velut qui iniuriatur clerico.

Sed videtur sumi argumentum et contrario sensu, 1. ex eo quod dicitur in illa Decretali, In audientia, ubi apponitur talis conditio, quod sint "tertioadmoniti a suis praelatis". Ergo, si non sint commoniti a suis praelatis, videntur adhuc gaudere privilegio clericali, nisi omnino transferant se ad contrarium actum.

[Solutio]: Ad quod dicendum sub distinctione quod, licet apostatae mereantur ut non gaudeant privilegio clericali, tamen ille, qui inicit manus violentas in apostatam, nesciens ipsum esse apostatam, sciens autem ipsum esse clericum, incidit in canonem, dummodo non est plus de apostasia nisi quia nutrit comam; si vero nescius est, non incidit, sicut habetur ibidem. Si vero intantum crescit apostasia quod non tantum contemnitur clericalis habitus, sed arma militaria gestat et enormitatibus se immiscet, iam dignus est, in odium criminis, privilegio clericali privari.

[Ad obiecta]: 1. Quod autem dicitur de trina admonitione facienda ab episcopo, hoc est ut maior ostendatur contumacia et per hoc amplius tuitionem praelati amittant. Quidam tamen dicunt quod trina admonitio praemittenda est, sed hoc potest esse in primo casu, ubi apostata dicitur nutriendo comam et deserendo statum clericalem. Si vero transit ad bigamiam vel ad officium militare, ita quod fiat miles, tunc, secundum constitutionem ecclesiasticam, privilegium clericale meretur amittere. Non sic autem de constituto in minoribus Ordinibus accipiente uxorem virginem et deferente coronam, non in scandalum uxoris.

PrevBack to TopNext