IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 3
DE DIFFERENTIIS DIVINATIONIS QUAE IN DEUTERONOMIO ET LEVITICO PONUNTUR.
Potest etiam quaeri de hoc quod Deuter. 18, 10-12 ponuntur octo differentiae, cum dicitur: "Non sit qui ariolos sciscitetur et observetsomnia atque auguria; nec sitk maleficus nec incantator nec qui pythones consulat neque divinos et quaerat a mortuis veritatem: omnia enim haec abominatur Dominus". Levit. vero 19, 26-28 non tot dicuntur; dicitur enim: "Non augurabimini, non observabitissomnia, non figuras aliquas aut stigmatafacietis" ; et post sequitur: "Non declinabitis ad magos nec ab ariolis sciscitabimini aliquid, ne polluamini per eos".
[Solutio]: Ad quod dici potest quod in Deuteronomio enumerantur differentiae divinationis specialiter, in Levitico vero sub quadam generalitate, ut sub magis et ariolis comprehendantur speciales differentiae quae numerantur in Deuteronomio, praeter illas quae dicuntur in Levitico, vel forte plures differentiae divinationum pervenerunt ad usum malorum, cum dabatur Deuteronomius, quam tempore quo dabatur Leviticus. Distinguit autem separatim in Levitico quasdam differentias ab aliis, ut ostendat diversas esse differentias divinandi: alius enim modus est divinandi per res vel rerum similitudines sive signa, et de illis dat primo prohibitionem; alius vero per daemonum invocationem immediatam, et de illis dat prohibitionem secundo. In Deuteronomio autem has et illas commiscet, ostendenda differentias divinationum secundum differentias earum, per quas potest homo trahi ad infidelitatem differenter.