Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 3

Utrum divinatio sit licita.

Tertio quaeritur utrum divinatio sit licita.

Et videtur quod non, a. per hoc quod dicitur Num. 23, 23: "Non est augurium in Iacob neque divinatio in Israel", in quo innuitur quod non fuit licitum. Similiter habitum est Levit. 19, 26, ubi fit prohibitio, et in Deuter. 18, 10-12, sicut dictum est. Dicit autem Augustinus super illud Levit. 19, 26: "Non augurabimini": "Qui haec observare curat, Deum nititur infamare, tamquam avibus plus quam Deo scientiam tribuat".

B. Item, Isai. 8,19: "Cum dicunt ad vos: quaerite a pythonibus et divinis, qui stridentin irtcantationibus, numquid non populus requireta Deo suo visionem" ? quasi diceret: requirere debet, et non ab illis. Non ergo tantum est malum divinationem facere, sed divinationi credere: "non enim solum qui agunt, sed et qui consentiunt digni sunt morte", Rom. 1, 32.

c. Similiter dicit Apostolus ad Gal. 4, 10-11: "Dies observatis et tempora et menses et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis".

d. Similiter dicitur Levit. 20, 6: "Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam".

Ex iis accipitur quod tam divinationem facere quam divinationem quaerere sive ei credere sit illicitum.

Sed contrarium videtur, 1. per hoc quod dicitur Gen. 44, 5, de scypho, "in quo solet" Ioseph "augurari", sicut dicit famulus eius, et post subditur ab ipso Ioseph: "An ignoratis quod non sit similis meiin augurandi scientia" ? Cum ergo uteretur Ioseph augurio, sicut ibi videtur, non est augurium illicitum; augurium autem pro divinatione sumitur ibi ; ergo divinatio non est illicita.

2. Item, legitur in Iosue 7, 16-22 quod Iosue praecepto Domini sorte exquisivit peccatum Achan, et Saul comprehendit sorte Ionatham filium suum comedisse de favo mellis. Ex iis videtur quod divinatio sit licita. Similiter habetur Ion. 1, 7 quod "miserunt sortes et cecidit sors super Ionam".

[Solutio]: Ad quod potest responderi quod divinatio omnibus modis supra dictis illicita est, nisi forte dicatur de illa quae iit mediante sorte, de qua infra agetur. De aliis autem patet quod sunt prohibitae et in Veteri et in Novo Testamento. Sortilegium etiam prohibitum est sub illa ratione quam ponit Isidorus: "Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas Sanctorum sive Apostolorum vocant, sortes, divinationis scientiam profitentur aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt". — Quod autem divinatio sit illicita, patet per hoc quod dicitur in Canone: "Qui divinationes expetunt et mores gentium subsequuntur vel in domo sua huiusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte magica aut expiandicausa, sub regula quinquennii subiaceant secundum gradus poenitentiae definitos".

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod Ioseph non usus est augurandi scientia, sed habuit spiritum praevidendi aliqua futura a Deo. Quod autem dicit sui similem non esse "in augurandiscientia", hoc, secundum Augustinum, "iocodictum est, non serio" ; unde "non est habendum mendacium: mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco".

2. Ad illud vero quod dicitur de Iosue et de Saule, dicendum est quod permissum fuit ante publicationem Evangelii, et tunc temporis cum invocatione Dei, nullatenus autem cum invocatione daemonum; Iosue autem et Saul cum invocatione divina sortes miserunt. Oportet etiam quod adfuerit necessitas: necessitas enim aliquando iacit licitum quod alias non esset licitum. Unde Beda: "Si qui, necessitate aliqua compulsi, Deum putant sortibus esse consulendum exemplo Apostolorum, videant illos nonnisi precibus tusis ad Deum egisse".

PrevBack to TopNext