Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 4.

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 4.

Utrum divinationibus sit fides adhibenda.

Quarto quaeritur utrum divinationibus sit fides adhibenda.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De divinatione daemonum, ubi dicitur: "Daemones quandoque pronuntiant ea quae ipsi facturi sunt, aliquando autem non quae facturi sunt, sed quae futura esse praenoscuntnaturalibus signis". Ergo eis credulitas potest adhiberi.

2. Item, Augustinus, in IX De civitate Dei: "Daemones non aeternas temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia contemplantur, sed quorumdam signorum nobis occultorum maiore experientia multo plura quam homines futura conspiciunt".

3. Item, "aliud est temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectareeisque temporalem et mutabilem motum suae voluntatis et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum est, aliud autemin aeternis legibus mutationes temporum praevidere, quod sanctis angelis donatum est". Cum ergo rerum mutabilium causae propinquae sint res mutabiles, in eis autem cognoscant daemones et qui futura divinationibus cognoscunt, divinationibus potest fides adhiberi.

4. Praeterea, maior est perspicacitas intelligentiae angelicae quam humanae; sed adhibenda est fides hominibus, cum vera loquuntur ex iis quae per se acceperunt; multo ergo fortius videtur quod adhibenda sit fides illis quae ab angelis, licet malis, revelentur.

Contra. a. Daemonum intentio est ad fallendum; hoc autem fit maxime in divinationibus; ergo divinationibus non est fides adhibenda.

b. Item, "diabolus est mendax et pater eius" ; sed mendacibus non est fides adhibenda; non ergo est adhibenda fides illis vel divinis, qui ab eis accipiunt.

c. Item, obscuratus est intellectus daemonum et illorum qui eis credunt circa rerum cognitionem propter peccatum, quod maxime est in eis profundatum; ergo non est eis fides adhibenda de rerum certitudine.

d. Item, solius Dei est praescire futura vel eius qui ab ipso accipit tamquam a speculo aeterno, quemadmodum est de angelis sanctis et Prophetis ; per hanc autem viam non accipiunt divini, immo per oppositum; non ergo praesciunt futura; ergo eis non est adhibenda fides de praescientia futurorum.

[Solutio]: Quod concedendum est. Unde, licet aliquando vera dicant divini sive daemones in ipsis divinationibus, non tamen est eis credendum. Dicit enim Augustinus, in libro De natura daemonum, quod "fallunt etiam studio fallendi et invidavoluntate, qua hominum errore laetantur; sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, illud agunt, ut interpretibussuis signorumque coniectoribusculpa tribuatur".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur quod ipsi pronuntiant ea aliquando, de quibus certi sunt, utpote de factis suis vel de huiusmodi; unde de iis potest fides adhiberi: respondendum est quod, licet etiam vera pronuntient, non minus sunt execranda ea quae operatione daemonum ad deceptionem hominum fiunt. Unde Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Non quia imago Samuelis mortui Sauli vera pronuntiavit, propterea talia sacrilegia, quibus illaimago praesentata est, minus execranda sunt".

2. Ad secundum dicendum quod, licet daemones propter maiorem experientiam quam habent multo plura cognoscant quam homines, tamen respectu certitudinis futurorum deficiunt aliquando plus quam homines vel tantum, et ita de certitudine futurorum sive eventu non est eis fides adhibenda.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet rerum mutabilium causae propinquae sint res mutabiles, tamen de ipsis causatis vel causis daemones non habent certitudinem, sed coniecturam fallibilem, et ideo in eis non est fides adhibenda sive in divinationibus.

4. Ad quartum vero dicendum quod, licet perspicacitas sit maior secundum naturam in daemonibus, et ita secundum naturam possent melius cognoscere, tamen propter voluntatem continuam decipiendi et propter obscurationem intellectus ex culpa non est eis fides adhibenda quemadmodum hominibus, de quibus praesumitur quod vera dicere intendant.

PrevBack to TopNext