IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 5
UTRUM LICEAT UTI DIVINATIONIBUS QUAE FIUNT PER IMAGINES SANCTORUM.
Adhuc etiam quaeritur utrum liceat uti divinationibus, quae fiunt per imagines sanctorum hominum, sicut videtur esse factum per imaginem Samuelis, sicut I Reg. 28, 7—20 habetur.
Et videtur quod sit licitum. 1. Non enim praesumitur quod daemones posse habeant super corpora mortuorum sanctorum, ut in eis ludificent; si ergo in specie bonorum fiunt aliquae revelationes verorum occultorum, praesumitur quod hoc sit ministerio bonorum angelorum; uti ergo huiusmodi vel credere non erit illicitum.
2. Ad hoc facit quod dicit Augustinus, Ad Simplicianum: "Non estabsurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse ut, non dominante magica arte, sed dispensatione occulta, quae pythonissam et Saulem latebat, se ostenderet spiritus iusti aspectibus regis, divina eum sententia percussurus".
Sed arguitur contrarium. a. Dicit enim Augustinus, Ad Simplicianum: "Forte apparuit imago Samuelis per ficta machinamentaeius qui "transfigurat se inangelum lucis"7".
b. Item, Beda super illud Act. 16, 16: "Puellam quamdam habentem pythonem": "Malignus spiritus est, per quem pythonissae hoc agunt ut mortuos ad locutionemet divinationem incantatorum suscitent". Et in Glossa dicitur quod "rogante Saule, pythonissa vel animam Samuelisvel pro eo spiritum immundum evocavit ab inferis". Si ergo talia fiunt ministerio daemonum, illicitum est istis uti vel credere.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet sub specie viri sancti fieret huiusmodi apparitio vel revelatio, tamen non est huiusmodi divinatio licita; nec est ei credendum, quia hoc facit Satanas ut magis decipiat. "Si enim vere Samuel apparuisset, non utique vir iustus permisisset se adorari, qui praedicaverat Deum solum esse adorandum. Et quo modo homo Dei, qui cum Abraham "in refrigerio"erat, dicebat ad virum pestilentiae dignum ardore gehennae: "Cras mecum eris"?"
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod primo obicitur dicendum quod, licet non habeat diabolus posse super animas sanctorum mortuorum vel super corpora eorum ex se, habet tamen ut similitudo transformetur apud imaginativam peccatoris et ut extra sumat aliquam similitudinem ex permissione divina ; hoc autem merentur ipsi peccatores quibus illuditur.
2. Ad secundum vero dicendum quod; licet ipsa apparitio Samuelis posset fieri ex dispensatione divina, ex ipsis circumstantiis tamen magis praesumitur quod adversarius sub specie Samuelis nec corpus illius assumendo nec animam ab inferis excitando apparuerit, et ea revelaverit quae in proximo erant futura. Unde dicit Augustinus: "Quid mirum si imminentem prope mortem potuit praevidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Deipotestate vult adorari?"