Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 6

DE TRANSFORMATIONIBUS QUAE ASSERUNTUR FIERI A QUIBUSDAM VETULIS.

Deinde quaeritur de iis transformationibus quae asseruntur fieri a quibusdam vetulis, ut possint transire multa terrarum spatia et cum innumera multitudine equitare. Quaeritur utrum hoc humana virtute fiat vel, si fit virtute diabolica, utrum sit ibi veritas rei vel illusio.

[Solutio]: Ad quod responderi potest quod a maligno spiritualia phantasmata mentibus infidelium inferuntur. Diabolus enim, cum animam alicuius per talem errorem subiugaverit, transformat se in species differentes sive similitudines, et mentem, quam captivam tenet, multipliciter deludit. Nec est credendum ea, quae apparent in phantasia, in veritate corporali accidere: unde nulla mutatio fit in ipsis credentibus, secundum quod creditur, sed sic apparet fieri.

PrevBack to TopNext