IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 7
DE CARMINIBUS ET SCRIPTURIS SUPERSTITIOSIS.
Deinde quaeritur utrum licitum sit dicere aliqua "carmina incollectionibus herbarum" aut
aliquas scripturas "pro quavis infirmitate super
homines vel animalia" ponere.
[Solutio] : Ad quod respondet Augustinus quod non licet aliqua ponere "praeter Symbolumet orationem dominicam". Et hoc idem dicitur
XXVI, quaest. 7, Non licet. Hoc autem fieri
debet ut Deus, omnium creator et Dominus, honoretur.
Si vero aliqua superstitiosa observantia
addatur, etiam peccatum est.