Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 8

DE ORATIONIBUS ET FIGURIS ARTIS NOTORIAE.

Deinde quaeritur de illis orationibus et figuris quae sunt in arte notoria, utrum licitum sit eas facere, cum in illis orationibus nihil videatur poni nisi quod pertinet ad pietatem religionis christianae: diriguntur enim ibi orationes ad Deum pro bonis impetrandis vel pro malis amovendis ; indifferens est etiam protractiones tales tacere quales fiunt ibidem ad designationem diversarum scientiarum.

[Solutio]: Ad quod est dicendum quod huiusmodi ars notoriae prohibita est nec licitum est fidem adhibere, licet aliqua ponantur ibi quae a religione fidei non discrepant: apponuntur enim ut facilius aliis credatur. Prohibita autem est multis de causis: una est, quia ponuntur ibi nomina plura quorum ignoratur intelligentia; alia est, quia attenditur ibi inspectio horarum, quasi virtute astrorum illa fierent; tertia est, quia fiunt protractiones quaedam et lineationes hac intentione ut ex inspectione earum acquirantur diversae scientiae vel artes, et sic falsa credulitas in cordibus hominum generetur.

PrevBack to TopNext