Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 9

DE SORTILEGIO.

Ultimo quaerendum est de sortibus. Primo autem quaeritur quid sit sors; secundo, utrum licitum sit proicere sortes; tertio, utrum sic sortiendo sit tentare Deum; quarto, utrum omni tempore congruat permissio sortis sicut fuit tempore Legis; quinto, utrum exemplo Apostolorum consulendum sit sortibus in electionibus vel huiusmodi factis; sexto, quare pius abundat sortilegium in sexu muliebri quam in virili; septimo, utrum sortilegium sit maius peccatum quam infidelitas vel apostasia.

ARTICULUS I

Quid sit sors.

Ad primum sic: Dicit Augustinus, Super Psalmum: "In te, Domine, speravi": "Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubitatione posita divinam indicans voluntatem".

Circa hanc definitionem quaeritur 1. ratione eius quod dicitur "non est aliquid mali". Videtur enim quod sit malum. Continetur enim sub divinatione; divinatio autem, sicut dicit Hieronymus, super illud Mich. 3, 11: "Prophetae eius in mercede divinabant", "nunquam divinatio in bona parte in Scriptura Sacraaccipitur". Ergo sors, cum sit species eius, est aliquid mali.

2. Item, sors dicitur quod "in humana dubitatione est positum" ; sed quod in humana dubitatione est positum non est nobis certum; quod autem indicat divinam voluntatem nobis debet esse certum; ergo non bene ponuntur illa duo insimul in definitione sortis.

3. Item, sors dicitur "indicans divinam voluntatem" ; sed quod est indicium divinae voluntatis est signum eius; signa autem divinae voluntatis quinque dicuntur: praeceptum, prohibitio, consilium, impletio, permissio; ad quod ergo illorum reducitur?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, cum dicitur: In manibus tuis sortes meae, sors accipitur ibi pro electione gratuita. Cum autem dicitur sors non est aliquid mali, si sic accipiatur, verum est, sicut et dicit Apostolus, ad Ephes. 1, 11: "In quosorte vocati sumus". Si vero sors accipiatur pro eo quod est quasi quoddam indicium divinae voluntatis, quo modo accipitur Act. 1, 26, cum dicitur: "Sors cecidit super Mathiam", sors in se non fuit aliquid mali, sed ratione circumstantiae potest sors aliquid mali continere. Unde in Canone dicitur: "In sortibus nihil mali inesse monstratur, prohibetur tamen fidelibus ne sub specie divinationis ad antiquos idololatriaecultus redirent".

2. Ad secundum dicendum quod sors potest accipi vel pro ipso operato, secundum quod est in fieri, et sic est res dubia; vel prout est in ipso esse, quod est terminus fieri, et sic est res certa, et tunc indicatur divina voluntas. Quod ergo prius fuit res dubia, deinde fit res certa, et ita non repugnant ea quae sunt in definitione.

3. Ad tertium vero dicendum quod sors, cum sit indicium voluntatis divinae, ad illud signum reduci potest quod est consilium; proprie tamen non est illud. Nam, cum dicitur quod quinque sunt signa voluntatis divinae quae est beneplacitum, referendum est ad actus qui sunt ex parte Dei: verbi gratia, cum praecipit aliquid vel consulit et ita de aliis. Sortes autem proicere actus est humanus; unde non est de illis signis quinque, licet in illo requiratur certitudo consilii divini.

ARTICULUS II

Utrum licitum sit proicere sortes.

Secundo quaeritur utrum licitum sit proicere sortes.

Et videtur quod sic. a. Dicitur enim Prov. 18, 18: "Contradictiones comprimit sors". Sed hoc est bonum, comprimere scilicet contradictiones; ergo sortes proicere bonum est.

b. Item, Prov. 16, 33: "Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur". Sed hoc modo mittere sortes non est malum; ergo proicere sortes non est malum.

c. Item, cum quaedam civitas esset obsessa et clerus dubitaret qui deberent fugere, qui manere, respondit Augustinus sorte esse dirimendum.

d. Praeterea, fiunt etiam ad dirimendum dubitationes humanas quotidie sortium proiectiones; ergo non est malum.

Contra. 1. Dicit Augustinus, "ad inquisitionem Ianuarii: Iis, qui de paginisevangelicis sorteslegunt, etsi optandum est ut id potius fiat quam ad daemonia consulenda recurrant, tamen ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae huius vanitatem divina oracula velle convertere". Ex quo habetur quod proicere sortes causa negotiorum saecularium fuit superstitiosum et ita malum.

2. Item, in Extra, De sortilegiis, Ecclesia vestra, ubi dicitur "multa reprehensione" esse "dignum quod sors in talibus intervenit", et loquitur de electione cuiusdam pontificis; ergo proicere sortes in huiusmodi est malum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod proicere sortes in illis actibus humanis qui non spectant ad Deum, ut in contradictionibus humanis vel in contractibus dirimendis, non est malum. In electionibus autem, ubi potest esse animarum periculum, non debet sorte contradictio comprimi, nisi necessitas magna interveniret, praecedentibus orationibus. Unde Beda: "Si qui, necessitate aliqua compulsi, Deum putant sortibus exemplo Apostolorum esse consulendum, videant hoc Apostolos nonnisi collecto coetu fratrum et fusis ad Deum precibus hoc egisse".

[Ad obiecta.]: Et per hoc potest solvi illud quod obiectum est.

a-d. Rationes enim illae primo positae agunt de huiusmodi proiectione sortium quae fiunt ad contradictiones humanas in negotiis et contractibus humanis dirimendis.

1. Ad illud vero quod obicitur per Augustini auctoritatem, Ad Ianuarium, dicendum est quod loquitur de illis sortibus, ubi pro negotiis saecularibus qualibuscumque divina oracula requirebantur. Non enim exemplum Apostolorum de proiectione sortium trahendum est "ad saecularia negotia: privilegia enim singulorum communem legem omnino facere non possunt".

ARTICULUS III

Utrum sic sortiendo sit tentare Deum.

Tertio quaeritur utrum sic sortiendo sit tentare Deum.

Et videtur, per simile. a. Si enim Moyses posuisset virgas filiorum Israel in tabernaculo auctoritate propria, ut videret cuius virga floreret, tentasset Dominum; similiter ergo qui mittit sortes ad cognoscendum quem cui Dominus praeferat, videtur tentare Deum. Dicitur enim super illud Deuter. 6, 16: "Non tentabis Dominum Deum tuum": "TentatDominum qui habens quid faciat, sine ratione periculo se committit, experiens utrum possit liberari a Domino". Ex quo videtur quod sit tentare Deum in proiectione sortium, cum alio modo possit haberi certitudo vel cautela mali.

Sed contra hoc videtur esse 1. quod Iosue et alii miserunt sortes, qui tamen non tentaverunt Dominum, facientes contra praeceptum: "Dominum Deum tuumnon tentabis".

[Solutio]: Ad quod respondendum quod non est recurrendum ad Dominum per sortes vel per alia huiusmodi, dum homo habet quid ratione humana possit facere. Cum autem non habet, recurrendum est ad auxilium divinum, II Paralip. 20, 12: "Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum residui habemus ut oculos ad te levemus". Qui ergo vel per sortes vel per aliquid aliud huiusmodi inquirit auctoritatem divinam, dum habet humana ratione quo modo se possit expedire in negotiis spiritualibus, quasi tentat Dominum. Non sic autem fuit de Iosue, qui hoc ex inspiratione divina faciebat.

ARTICULUS IV

Utrum omni tempore congruat permissio sortis.

Quarto quaeritur utrum omni tempore congruat permissio sortis, sicut fuit in tempore Legis.

Ad quod sic: a. Lex est umbra "futurorum", ad Hebr. 10, 1; quamdiu ergo fuit umbra, potuerunt durare signa et non amplius; sors autem signum erat; ergo tempore Legis Veteris congruebat sors et non tempore Evangelii.

b. Item, Augustinus, in libro De divinatione daemonum: "Artis mathematicae scientia usque ad Christum fuit concessa, ut, Christo edito, nemo exinde alicuius nativitatem interpretetur".

Sed contra hoc obicitur 1. de Mathia, qui sorte fuit electus tempore Evangelii, sicut habetur Act. 1, 2.

2. Potest etiam quaeri, cum Apostolus sorte esset electus, propter quid diaconi non fuerunt similiter sorte electi.

3. Praeterea, cum, ad hoc quod sors valeat, requiratur inspiratio divina ad hoc quod bene fiat, quae necessitas fuit sortium, cum inspiratio divina de se sufficiens esset ad manifestationem voluntatis Dei?

[Solutio]: a. 1-2. Ad quod dicendum quod, donec veniret Veritas in publico, concessae fuerunt sortes in electionibus et in iis quae ordinabant tamquam umbra ad Veritatem. Unde dicit Beda: "Hic sorte eligitur, ne a Lege discrepet, in qua summus sacerdos sorte quaerebatur, quia quaerendus erat verusSacerdos, donec veniret ille, "qui per proprium sanguinem intravit semel in Sancta"sanctorum, cuius hostia in Pascha immolatur, etdie Pentecostes, Spirituapparente, est consummata. Donec enim veniret Veritas, figuram licuit exerceri". Et propter hoc electio Mathiae sorte facta est ante Pentecosten, in qua dabatur Spiritus Sanctus: nondum enim omnino facta est publicatio Veritatis. Diaconi autem electi sunt "in ministerium" post Pentecosten, ut ostenderetur quod deinceps per electionem essent praelati eligendi, non sorte.

b. Ad illud vero quod obicitur de concessione artis mathematicae usque ad Christum, intelligendum est quod concessio accipitur ibi pro permissione. Praeterea, illa iudicia sive coniecturae, quas fecerunt Magi de nativitate magni Regis, fuerunt per hoc quod stellam insolitam viderunt. Dionysius etiam, in Mystica theologia, per eclipsim solis Christo patiente factam non secundum cursus astrorum, cognovit quod Deus naturae pateretur.

3. Ad illud vero quod obicitur quod tunc non essent sortes necessariae, cum inspiratio divina sufficeret: dicendum est quod, licet inspiratio divina sufficiens esset quantum est ex parte sua, nihilominus tamen fiebat proiectio sortium. Ad hoc enim quod accipiamus a Deo quod petimus, oportet non solum de potentia, sapientia et bonitate praesumere, sed etiam nostram insufficientiam ostendere: hoc autem fit in sortium proiectione. Unde sicut mali ostendunt quasi suam insufficientiam diabolo et postea ipsum invocant et in hoc peccant, ita oportuit quod ipsi insufficientiam suam ostenderent Deo in dubitatione sortis et invocarent per orationem ipsum, ut suppleret defectum eorum; unde Act. 1, 24: "Orantes dixerunt: Tu, Domine" etc.

ARTICULUS V.

Utrum exemplo Apostolorum consulendum sit sortibus in electionibus vel huiusmodi factis.

Quinto quaeritur utrum exemplo Apostolorum consulendum sit sortibus in electionibus vel huiusmodi factis.

[Solutio]: Ad quod respondet Beda: "Non exemplo Mathiae vel quod Ionas Propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cumprivilegia singulorum, ut ait Hieronymus, communem legem omnino facere non possint". In Extra etiam, De sortilegiis, habetur quod sors in electionibus non est collaudanda.

ARTICULUS VI.

Quare plus abundat sortilegium in sexu muliebri quam in virili.

Sexto quaeritur quare plus abundat sortilegium in sexu muliebri quam in virili.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod doctrinae dominicae is fuit ordo ut a Deo in Christum hominem descenderet et a Christo in virum et a viro in mulierem: "Caput enim mulieris est vir, caput vero viriChristus, Christi vera Deus", I Cor. 11, 3. E contra fuit de doctrina diabolica, quia ipse diabolus primo transfudit eam in mulierem, utpote quae minus habebat discretionem spiritus, et per mulierem in virum. Sicut ergo primo in muliere transfudit doctrinam peccati, ita adhuc fallacem doctrinam sortilegii transfundit frequentius in mulieribus quam in viris.

ARTICULUS VII.

Utrum sortilegium sit maius peccatum quam infidelitas vel apostasia.

Septimo quaeritur utrum sortilegium sit maius peccatum quam infidelitas vel apostasia.

Quod non, videtur. a. Infidelitas enim et apostasia dicunt simpliciter fidei privationem, sortilegium vero vel augurium potest esse salva fide informi; ergo maius est peccatum infidelitatis vel apostasiae quam peccatum sortilegii vel augurii.

Contra. 1. Augustinus, in libro De decem chordis: "Tu vis, dimisso uno Deo tamquam legitimo viro animae, fornicariper multa daemonia, et, quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut apostatae faciunt, sed tamquam manens in domo viri tui admittis adulteros, id est tamquam Christianus, non dimittens Ecclesiam, consulis mathematicos aut aruspices aut augures aut maleficos, quasi de domo viri non recedis, adultera anima, et manens in eius coniugio, fornicaris". Ex quo videtur maius esse hoc peccatum, cum et gravius dicatur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est maius peccatum simpliciter apostasia nec infidelitate, sed quoad quid dicitur esse gravius, quia infidelis vel apostata manifeste discedit a domo Domini vel separatur, sortilegus autem simulat se esse de unitate Ecclesiae sive fidei ecclesiasticae et non est omnino. Et ideo dicitur gravius peccatum, quia facilius allicitur anima, et quasi maior est offensa sponsi spiritualis, cum simulat se esse sponsam et nihilominus adulteratur cum ipso diabolo, secundum quod dicitur Isai. 57,8: "Iuxta me discooperuisti et suscepisti adulterum".

PrevBack to TopNext