Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, Praeambulum

Dictum est supra de peccatis quibus fit iniuria contra omnipotentiam divinam sive maiestatem et quibus iit iniuria contra divinam sapientiam, sicut est in superstitionibus. Consequenter dicendum est de peccatis quibus fit iniuria per appropriationem contra sanctitatem bonitatis divinae. Hoc autem fit tripliciter: aut simulatione sanctitatis, prout est in hypocrisi; aut abusione doni gratuiti, prout est in simonia; aut violatione loci sacri, prout est in sacrilegio. Datur enim honorificentia divinae bonitati in veritate sanctitatis humanae, quae a Deo datur, contra quod est hypocrisis; in sanctificatione rerum spiritualium, contra quod est simonia, cum ponitur spirituale sub pretio; in loci sacratione, contra quod est sacrilegium. Primo autem dicendum est de hypocrisi. Circa quam primo quaeritur quid sit; secundo, utrum sit mortale peccatum semper an aliquando veniale; tertio, de motivo huius peccati; quarto, de comparatione eius ad inanem gloriam; quinto, de gravitate huius peccati; sexto, utrum aliquis possit simulare se esse malum vel hypocritam; septimo, de speciebus huius peccati; octavo, de oppositione; nono, de detestatione istius peccati; decimo, utrum sit irremediabile; undecimo, de fructibus quibus cognoscitur hoc peccatum.

PrevBack to TopNext