Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 5

DE POENA SIMONIAE.

Quinto quaeritur de poena simoniae.

Circa quod notandum quod aut simonia est in Ordine aut in beneficio. Si in Ordine, non recipit executionem, sed est ipso iure suspensus quoad se et quoad alios; punitur etiam depositione, si de crimine iudici suo per inquisitionem aliquo modo constiterit. Si vero est simoniacus quia contulit Ordinem simoniace vel quia dedit vel quia recepit beneficium simoniace vel quia fuit mediator simoniae, si est occultum, suspensus est ipso iure quoad se tantum, sicut habetur Extra, Ex tuae fraternitatis litteris ; si vero est manifestum, ipso iure suspensus est quoad se et quoad alios, sicut habetur Extra, De simonia, Accusatum. Praeterea, qui recipit beneficium simoniace, tenetur renuntiare beneficio et restituere omnes fructus perceptos, sicut habetur ab Augustino, Ad Macedoniam: "Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit et non redditur, poenitentia non agitur, sed simulatur; si autem veraciter agitur, non dimittetur peccatum nisi restituatur ablatum".

PrevBack to TopNext