Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 3

QUANDO COMMITTITUR SACRILEGIUM.

ARTICULUS I.

Utrum abstrahere aliquem ab ecclesia, ad quam confugit, sit sacrilegium.

Tertio quaeritur quando committitur sacrilegium. Et primo h quaeritur utrum, quando aliquis per vim abstrahitur ab ecclesia, qui confugit ad ecclesiam, committatur sacrilegium.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicit Augustinus, Ad Bonifacium, in auctoritate supra dicta.

b. Similiter dicit Gelasius: "Nec potestatibus vel principibus unquamlicuit perpetrare ut hominem, in sanctuariis constitutum, captata sacerdotis absentia, reluctantem reclamantemque violenter abstraherent". Ex quo derelinquitur quod est sacrilegium.

Contra. 1. Indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos scandalum constat in ecclesia generari. Si ergo per aliquos in ecclesia scandalum generatur, non eis per ecclesiam debet subveniri; sed potest esse quod ille qui confugit ad ecclesiam, scandalum fecit in ecclesia, utpote commisit homicidium; ergo non est ei subveniendum: "frustra legis invocat auxilium qui committit in legem" ; ergo frustra invocat auxilium ecclesiae qui committit in ecclesiam. Ergo, si talis abstrahatur ab ecclesia, non committitur sacrilegium, cum ecclesia eum non debeat tueri.

2. Item, dicitur in Exod. 21, 14: "Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelleseum ut moriatur". Ergo talem ecclesia non tuebatur; pari ratione nec nunc defendi debet; ergo non committitur sacrilegium circa talem personam.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod fit sacrilegium et contra immunitatem ecclesiae, si extrahatur aliquis per vim, cum confugit ad subsidium ecclesiae in periculo, nisi hoc fuerit in certis personis et certis casibus. Quorum unus est, "si fuerit publicus latro vel nocturnus populator agrorum": talis enim "extrahi potest ab ecclesia", sicut habetur Extra, eodem, Inter alia. Alius casus est, si fecerit homicidium in ecclesia, sicut habetur Extra, eodem, Immunitatem ; et non tantum intelligitur de homicidio, sed de "mutilatione membrorum", sicut ibidem exprimitur. Praeterea, "servus, si confugerit ad ecclesiam", non est extrahendus nisi "dominus praestiterit iuramentum de impunitate", sed, hoc facto, compellendus est "ad servitium domini sui redire vel invitus a domino suo poterit occupari".

[Ad obiecta]: 2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod illud, quod dicitur in Exodo, in Veteri Lege praecipiebatur, quae erat lex severitatis, ad cohertionem malignitatis humanae. In Nova autem Lege, quae est lex principaliter benignitatis, non ita generaliter intelligitur, sed cum perpetratur homicidium.

1. Illud vero quod obiciebatur quod indignum est etc., non intelligitur de quocumque scandalo, sed de homicidio vel mutilatione, sicut in Decretali determinatur. Quod autem dicitur "frustra auxilium ecclesiae invocat" etc., hoc intelligitur in casu determinato.

ARTICULUS II

Utrum vir cognoscens uxorem suam in ecclesia committat sacrilegium

Item, quaeritur, si vir cognoscat uxorem suam in ecclesia, utrum committatur sacrilegium, quia munditia debet custodiri in loco sacro.

Et videtur quod sic, 1. per rationem sacrilegii: est enim violatio rei sacrae.

[Solutio]: Ad quod respondetur per hoc quod dicitur De consecratione, dist. 1, Ecclesiis, ubi intelligitur de pollutione facta per adulterium: tunc enim intelligitur maxime fieri sacrilegium. Si vero fuerit alia pollutio in ecclesia voluntarie, minus est peccatum, et hoc indicat differens modus sanctificationis, sicut habetur Extra, De consecratione ecclesiae, in novella Constitutione.

ARTICULUS III

Utrum imminente persecutione hostili possint saeculares cum familiis suis et pecoribus in ecclesiis et coemiteriis recipi absque sacrilegio.

Deinde quaeritur, si imminente persecutione hostili possint saeculares cum familiis suis et pecoribus recipi in ecclesiis et coemiteriis et ibi comedere et bibere et dormire, ita quod non committatur sacrilegium.

Et videtur quod non, 1. quia fit ibi violatio rei sacrae et quaedam maculatio. Dicitur enim in Deuter. 23, 12, super illud: "Habebis locum extra castra": "Corporalem munditiam diligit Deus, et ideo praecepit nihil foedum remanere in castris". Si ergo in castris populi Israelitici voluit Dominus munditiam corporalem servari, multo magis in castris Ecclesiae voluit Dominus munditiam custodiri.

2. Praeterea, dist. 42, circa finem, dicitur quod "non oportet in basilicis seu in ecclesiis agapen facere et intus manducare vel accubitus sternere".

3. Praeterea, si detestabile est quod vestimenta sive vasa ministerii sint immunda, eo quod Dominus etiam munditiam corporalem diligit, consimili ratione erit detestabile si sit immunditia ex cibis et potibus vel suppellectilibus.

[Solutio]: 1-2. Ad quod respondetur per hoc quod dicitur Extra, De custodia chrismatis, Relinqui volumus, ubi dicitur: "Prohibemus firmiter ne supellectilia huiusmodi in ecclesia admittantur nisi propter hostiles incursus aut incendia repentina aut alias necessitates ad eas oporteat habere refugium, sic tamen ut, necessitate cessante, res ad loca pristina reportentur". Sic etiam est de aliis rebus, quae reponuntur in coemiteriis benedictis; et dicitur dist. 42: "Nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illicreficiantur; populi etiam ab huiusmodiconviviis, quantum potest fieri, prohibeantur". Respondetur ergo quod, ubi est huiusmodi necessitas, non est sacrilegium nec immunitas sacri loci violatur; debet tamen, quantumcumque potest fieri, munditia in loco sacro observari. — Illud autem quod dicitur in Canone intelligitur ubi nulla exstat necessitas vel Ecclesiae utilitas, sed magis inhonestas.

3. Ad illud autem quod dicitur de vestimentis vel vasis ecclesiae, dicendum est quod non est simile omnino. Specialiter enim servanda est munditia in vestimentis et vasis ecclesiasticis, et maxime in iis quae altare contingunt.

PrevBack to TopNext