Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 3, C. 4

DE POENA SACRILEGII.

Quarto quaeritur de poena sacrilegii. Secundum Canones autem duplex est poena: alia spiritualis, alia pecuniaria. Spiritualis praeter poenitentiam est excommunicatio. Sed in hoc distinguitur quod pro sacrilegio in persona commisso est maior excommunicatio ipso iure, pro sacrilegio vero in rebus commisso est minor excommunicatio, exceptis quibusdam casibus, in quibus est maior excommunicatio, ut quando aliquis incendit ecclesiam vel frangit, sicut habetur Extra, De sententia excommunicationis, Conquesti, et X, quaest. 4, Omnes ecclesiae. Poena vero pecuniaria, sive pro sacrilegio commisso in persona sive pro commisso in rebus, determinatur in Decretali, Si quis in atrio, et Quisquis inventus fuerit etc. et in aliis huiusmodi; plures enim Canones sunt, in quibus poena huiusmodi taxatur.

PrevBack to TopNext