Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, Praeambulum

Dictum est supra de criminibus quae committuntur in Deum; consequenter dicendum est de iis quae committuntur in proximum. In quibusdam autem laeditur proximus in mente, sicut est scandalum, in quibusdam laeditur in corpore, sicut est homicidium et quae sunt illius generis, sicut sunt duellum et tyrocinium; aliquando vero laeditur in possessione, sicut est in rapina et usura et fraudulento contractu et furto. Primo autem dicendum est de scandalo. Circa quod primo quaeritur quid sit; secundo, si sit peccatum per se; tertio, an omne scandalum sit mortale; quarto, utrum necesse sit esse scandala ; quinto, de comparatione scandali active dicti ad scandalum passive dictum; sexto, si dimittendum est scandalum pro veritate vitae, doctrinae et iustitiae; septimo, quid sit faciendum propter scandalum vitandum ; octavo, utrum Petrus scandalizaverit separando se et gentibus et comedendo cum Iudaeis, et de aliis casibus contingentibus scandalum.

PrevBack to TopNext