IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 1
QUID SIT SCANDALUM.
Circa primum sic: Super illud Matth. 18, 7: "Vae mando a scandalis", Glossa: "Qui scandalizat dicto vel facto minus recto, praestat occasionem ruinae". Ergo "scandalum est dictum vel factum minus rectum" etc.
1. Sed videtur quod haec ratio non conveniat omni scandalo. 1. Dicitur enim Isai. 8, 14 de Christo: "Erit in lapidem offensionis et petram scandali". Si ergo scandalum dicitur ibi obex, ad quem "offenderunt" Iudaei, nec tamen in Christo fuit "dictum vel factum minus rectum", non ergo haec ratio convenit omni scandalo, quia non illi de quo dicitur "petra scandali".
2. Praeterea, scandalo passivo non convenit illa ratio: non enim est "dictum vel factum" etc.; ergo non omni scandalo convenit.
3. Praeterea, agere et pati non communicant in genere uno; ergo nec in una communi ratione; sed scandalum activum ad agere dicitur, scandalum passivum ad pati refertur; non ergo est una communis ratio scandali activi et passivi.
II. Item, scandalum dicitur per similitudinem in spiritualibus respectu eorum quae sunt in corporalibus: offenditur enim pes corporalis et per similitudinem pes spiritualis; dicitur autem scandalum obex vel impactio. Quaeritur ergo de quo dicitur per prius, an de obice an de impactione.
2. Item, impactio passio quaedam est, et in passione per se non est demeritum, in scandalo autem est demeritum; ergo magis refertur ad obicem quam ad impactionem.
Sed e contra videtur. a. Scandalum enim peccatum est; obex autem secundum suam substantiam non est peccatum; ergo potius dicitur scandalum de impactione. Si enim sit lapis, ad quem offendat aliquis pedem suum, numquid lapis dicetur esse scandalum vel ipsa offensio? Constat quod ipsa offensio proprie. Ergo scandalum proprie dicetur impactio.
c. Item, Origenes, super illud Num. 31, 2: "Ulciscere primo filios" etc., Glossa: "Scandalum est, ubi recte ambulantideceptio ad peccandum subicitur". Deceptio autem se habet per se ad impactionem, non ad ipsum obicem; ergo principaliter scandalum dicitur respectu impactionis.
[Solutio]: I. 1. Ad quod respondetur quod scandalum aliquando dicitur de obice et aliquando de impactione. De obice dicitur Matth. 16, 23, cum Dominus dixit Petro: "Scandalam mihi es", et similiter cum dicitur sacerdos scandalum esse totius parochiae, cum tenet publice fornicariam. Secundum hunc modum non dicitur praedicta definitio scandali: non enim personae convenit, sed actui. Christus autem nec dicitur scandalum isto modo nec illo. Neque enim fuit persona scandalizans nec in eo fuit actus scandalizans, sed dicebatur "lapis offensionis et petra scandali", non quod causa offensionis vel occasio esset ab ipso, sed in ipsis Iudaeis, sicut si aliquis in plana via offenderet pedem suum et caderet ex sua indiscretione, ipsa plana via, cum non haberet obicem, non esset causa vel occasio ipsius ruinae, sed indiscretio ambulantis vel defectus aliquis in ipso.
2. Ad id vero quod obicitur de scandalo passivo, dicendum quod praedicta ratio est scandali active dicti, scandalum autem passive dictum aliam habet rationem. Est enim scandalum passive dictum, cum aliquis dat sibi occasionem ruinae ex dicto vel facto alterius, sive sit rectum sive non rectum, Matth. 15, 12, ubi dicitur: "Scis quia Pharisaei, audita verbo hoc, scandalizati sunt" ?
3. Ad id vero quod obicitur quod nullatenus potest intentio aliqua esse communis per modum generis scandalo activo et passivo, sicut nec agere et pati: dicendum quod non est simile. Licet enim agere et pati non habeant genus commune, scandalum tamen activum et passivum habent peccatum pro genere, et nomen impactionis aliquo modo est commune, cum aliquis impingit pedem alterius, ut cadat, vel impingit pedem proprium.
II. Ad id vero quod quaeritur utrum per prius dicatur de obice an de impactione: dici potest quod quoad quid per prius dicitur de obice, quoad quid per prius de impactione. Proprie autem, ut hic loquimur, dicitur de ipsa impactione: sic enim est peccatum prout active dicitur. Est enim impactio actio et est impactio passio, et utrumque secundum rem peccatum est: non enim loquimur hic de passione proprie dicta, quae non est peccatum.
On this page