IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 2
UTRUM SCANDALUM SIT PECCATUM PER SE.
Et videtur quod non sit per se genus peccati, 1. quia, cum dico peccare coram alio, hoc quod dico coram alio dicit circumstantiam actus, et scandalum non importat nisi peccare coram alio, ut ipse ruat in peccatum. Relinquitur ergo quod non sit peccatum secundum se, sed ex circumstantia.
2. Item, aliquis recidivat; ex hoc quod peccat, ingratus est, et haec ingratitudo circumstantia peccati est, et non per se peccatum; ergo a simili videtur quod scandalum non dicat nisi circumstantiam peccati praecedentis.
3. Item, si iste facit bonum coram aliis, non facit duo bona, sed tantum unum bonum; ergo per oppositum unus erit defectus oppositus huic rectitudini, scilicet curvitas opposita, hoc est scandalum. Relinquitur ergo quod non sit per se peccatum, immo circumstantia peccati.
Contra. a. Est peccare in se, in Deum, in proximum; sed scandalum, in quantum scandalum, est peccatum in proximum; sed, cum dico "dictum vel tactum minus rectum", dico peccatum in se ipso ; cum autem dico "praebens alii occasionem ruinae", dico peccatum in proximum, et ita duo peccata erunt in scandalo.
b. Item, diversa dispositio ex parte materiae actus diversum facit peccatum, ut si cognosco non meam, et hoc vel solutam vel coniugatam; ergo diversa dispositio in modo actus faciet diversitatem peccati, et ita scandalum erit diversum peccatum ab aliis.
[Solutio] 1. Ad quod respondetur quod peccatum dicitur diversum genere ab alio pluribus modis: vel ratione diversorum actuum, et sic superbia et avaritia dicuntur esse diversa peccata; vel ratione diversae circumstantiae, quarum utraque trahit in genus diversum, sicut cum dicitur peccatum ex ignorantia et ex infirmitate; vel ratione diversorum quibus fit iniuria, sicut aliud genere dicitur peccatum in Deum et peccatum in se ipsum vel in proximum. Cum ergo dicitur de scandalo quod est peccatum separatum ab aliis, hoc intelligitur non ratione actus diversi, sed ratione diversi termini. Secundum enim quod est "dictum vel tactum minus rectum" in se, terminatur in se ipso; secundum autem quod occasionem praebet ruinae alteri, sic terminatur ad proximum quem laedit. Et ita uno modo dicitur differens peccatum genere, alio vero modo indifferens, sed aggravatum per circumstantiam.
2. Ad illud vero quod obicitur de ingratitudine, dicendum est quod in parte est simile, in parte dissimile. Est enim loqui de ingratitudine prout est peccatum proprium in genere, et secundum hoc non dicitur esse circumstantia alterius peccati, cum aliquis ex intentione non reddit gratias Deo de acceptis beneficiis, cum debet. Ingratitudo autem quae est in eo qui patitur recidivum, non est nisi ex consequenti, et talis non dicit nisi circumstantiam ratione conditionis personae; scandalum autem dicit conditionem ex parte ipsius actus et potest esse sine alio peccato substrato, et ita potest scandalum esse diversum peccatum.
3. Ad tertium vero dicendum quod non est simile ex parte ipsius boni et ex parte mali. Bonum enim est uno modo dirigere, malum vero ex multis defectibus, et ideo diversa peccata possunt attendi secundum diversos defectus.
Ad illud vero quod obici potest quod peccare in occulto non facit genus peccati per se, quare nec peccare in manifesto: respondetur quod peccare in occulto, quantum est de se, non laedit proximum nisi aliqua alia ratio superaddatur; cum autem dicitur peccare in manifesto, datur occasio ruinae proximo, et ideo quasi duplex esse designatur, ratione cuius dicetur esse alterum peccatum.
II. Deinde quaeritur, cum peccatum sit "dictum vel tactum vel concupitum contra legem Dei", potest quaeri utrum scandalum has tres differentias complectatur.
Et videtur, per simile. 1. Sicut enim in aliis peccatis contingit peccare voluntate ita quod non actu, ita in isto continget peccare voluntate ita quod non actu ; et alia duo conveniunt ei: est enim scandalum "dictum vel factum minus rectum", et ita aliquod scandalum erit in intentione vel in voluntate. — Contra. Non datur occasio ruinae proximo nisi ex eo quod est manifestum; intentio vero vel voluntas sunt in occulto; ergo non habent rationem scandali.
2. Item, contingit scandalizare signo; hoc autem non est "dictum vel factum minus rectum" etc.; ergo aliquod est scandalum praeter illa duo.
3. Item, sicut dicit Ambrosius, omne peccatum principaliter est in intentione; sed scandalum est peccatum; ergo est principaliter in intentione ; contingit ergo sola intentione peccare in hoc genere peccati; sed hoc qualiter potest esse, cum nulla detur occasio ruinae sive offendiculum ipsi proximo?
[Solutio]: 1. Ad quod respondetur quod scandalum non determinatur penes hoc quod est "concupitum" nisi in illo qui habet intentionem scandalizandi. Sicut enim in illo qui habet intentionem moechandi dicitur esse moechia cordis, ita in illo qui habet intentionem scandalizandi dicitur esse peccatum quod est scandalum quoad quid. Non sic autem est in eo qui non habet intentionem scandalizandi, licet scandalizet: in talibus enim scandalum est in dicto vel facto, nullatenus in concupito.
On this page