IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 3
AN OMNE SCANDALUM SIT MORTALE PECCATUM.
Et videtur quod sit mortale, 1. per hoc quod dicitur Matth. 18, 7: "Vae illi per quem scandalum venit" ; et iterum: "Vae mando a scandalis". "Vae" autem dicit comminationem poenae aeternae ; poena vero aeterna non debetur nisi mortali peccato per se; ergo scandalum est mortale peccatum.
2. Item, de scandalo activo patet per hoc quod dicitur: "Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria" etc.; sed per "molam asinariam" et "profundum maris" significatur poenitentia pro mortali ; ergo scandalum est mortale peccatum.
3. Item, in Psalmo: "Iuxta iter scandalum posuerunt mihi", Glossa: " "Non in via", sed "in invio"". Sed invium dicitur esse mortale peccatum ; ergo scandalum est mortale peccatum.
4. Item, Hieromymus: "Doctor, qui verbodocet et opere scandalizat, "regnum caelorum"claudit". Sed non clauditur regnum caelorum nisi per mortale peccatum; ergo scandalum, ad minus in praelato, erit mortale peccatum.
Contra a. Super illud ad Rom. 14, 20: "Malum est homini" etc., Glossa: " "Neponatis fratri offendiculum", id est aliquid unde pereat frater exemplo vestro, "vel scandalum", id est contristationem, quod minus est" quam offendiculum. Ergo, si offendiculo perit, et scandalum minus est, erit ergo quoddam scandalum veniale peccatum.
4. Item, "dictum vel factum minus rectum" aliquando potest esse mortale, aliquando veniale; ergo et scandalum, quod est ipsum "dictum velfactum". Verbi gratia, aliquis dicit mendacium iocosum et exemplo suo alium provocat ad simile, nonne tale dictum minus rectum veniale est, et ita et ipsum scandalum veniale erit?
c. Item, Bernardus: "Non omnium scandala aequa lance pensanda sunt. Aliter enim accipiendasunt scandala parvulorum, aliter pharisaeorum: illorum scandalum ex ignorantia procedit: istorum ex malitia". Videtur ergo quod quoddam scandalum passivum sit veniale, quoddam mortale: parvulorum veniale, aliorum vero mortale.
d. Item, ad Rom. 14, 21, super illud: "Scandalizatur aut infirmatur": " "Scandalizatur"; id estcontristatur; "infirmatur", si dubitet in fide, etsi non offendit: "infirmatur"qui non recedit a fide, sed dubitare incipit". Cum ergo scandalum sumatur generaliter in omnibus istis, erit aliquod scandalum passivum veniale.
[Solutio.]: Ad quod respondetur quod quoddam scandalum est veniale, quoddam mortale, tum ex parte scandali activi, tum ex parte scandali passivi, magis autem ex parte scandali passivi. Et oportet intelligere hoc verbum ruere dupliciter: secundum quod est commune ad veniale et mortale. Ruina enim dicitur esse, cum quis est in motu ad casum vel cum omnino cecidit: sic scandalo veniali ruit homo, sic vero mortali. Et occasio similiter communiter accipitur.
[Ad obiecta]: Per hoc autem potest solvi quod obiectum est. 1. Illud enim quod dicitur: "Vae mundo a scandalis" etc., intelligitur de peccato mortali. — Illud etiam quod dicitur in Psalmo: "Ab homineusque ad pecus", Glossa: "Quicumque affligit Ecclesiam et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem". Hoc enim de scandalo mortali intelligitur.
2-4. Similiter illud quod dicitur: "Qui scandalizaverit" etc. et quod dicit Hieronymus de scandalo praelatorum, de quo dicit Ioannes Constantinopolitanus: "Nec cadaveris foetor ita perniciosus, sid unum polluat locum, sicut si sparsim nidore diffuso corruptiaëris morbum pluribus generet; ita si quis est in rectore vitiorum morbus, facile in eos, qui ei ad obtemperandum praesto sunt, traditur atque transfunditur; et multo facilius quod malum est ab eo transit quamsi quid in eo virtutis et industriae fuerit".
6. Ad id autem quod obicitur per auctoritatem Bernardi, dicendum quod ex virtute illius auctoritatis non habetur quod scandala parvulorum sint venialia peccata, sed quod minora sint scandalis aliorum. Peccatum enim ex ignorantia potest esse aliquando mortale, aliquando veniale et similiter peccatum ex infirmitate.
d. Similiter respondendum est ad illud quod obicitur per Glossam super illud Rom. 14, 21. Est enim quoddam dubitare, in quo homo recedit a fide etiam informi, et si tale esset, esset scandalum mortale. Si etiam homo cadit a fide formata, adhuc est mortale. Si vero cadit, manens tamen in fide formata, tunc est veniale peccatum; et isto ultimo modo tantum potest esse veniale peccatum: dubitatio enim tunc est surreptionis, non deliberatae rationis.
On this page