Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 4

UTRUM NECESSE SIT ESSE SCANDALA.

Quarto quaeritur utrum necesse sit esse scandala.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur in Matth. 18, 7: "Necesse est ut veniant scandala" ; et Luc. 17, 1: "Impossibile est ut non veniant scandala".

2. Praeterea, dicit Chrysostomus: "Si corrigendi essent homines, non utiquedixisset quoniam "necesse est ut veniant scandala", sed quia praevidit inemendatos futuros esse ex se". Quod autem praevisum est, necesse est evenire ; ergo necesse est scandala evenire.

Contra. Si necesse est evenire scandala, necessitas autem tollit culpabilitatem, quod ostendit Chrysostomus per simile: "Nullus incusat eum, qui necessitate talis est, sed magis veniam dat, ut si aliquis caecus est a nativitate, si vero ex propria malitia, non ; sic eodem modo, si ex necessitate eveniunt scandala, nullus inculpabitur. Sed inculpatur; non ergo ex necessitate eveniunt scandala, sed exelectione".

1. Quod autem veniant ex electione, "non ex natura nec a Deo", patet sic per Chrysostomum: "Si in quibus non incusamus, testamur naturaeid esse totum, manifestum quoniam in quibus increpamus, ostendimus quoniam electionis est hoc delictum". — Item, "quae naturalia sunt non transmutantur de facili; sed haec transmutantur de facili: qui enim despexit pauperem, iam non despicit et e converso. Ergo scandalum in huiusmodi non est a natura".

b. "Nec etiam est a Deo: tunc enim non esset dictum: "Vae illi per quem scandalum venit"". — Praeterea, dicit Chrysostomus: "Si nos, in quibus fuerimus ipsi causa, non incusamus famulos nostros, multo magis universorum Deus". Sed incusat scandalizantes; non ergo scandalum est ab ipso.

c. Quod etiam scandala non sint necessitatis patet per hoc quod statim subiungit: "Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide et erue a te". — Praeterea, "si naturaessent mala, superflua esset haec admonitio et superflua esset custodia, quae est per ea quae supra dicta sunt; si autem non est superflua, manifestum estquoniam liberi arbitrii est pernicies", et ita scandalum est a libero arbitrio; non ergo ex necessitate.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod necesse dicitur multipliciter. Est enim necessitas omnimoda immutabilitas, ubi non cooperatur aliquo modo liberum arbitrium, et hoc modo non est necesse evenire scandala. — Est iterum necessitas ex dispositione naturae corruptae sive pravae consuetudinis, et hoc modo potest illud intelligi, sicut dicitur quod necesse est aegritudinem aliquam supervenire, sed non est necesse eum, qui attendit, ab aegritudine corrumpi. Et hoc modo dicit Chrysostomus: "Nihil ita nocivum est ut conversatio perniciosa" ; et iterum: "Si quaeras unde sunt mala? A desidia, dico, et a commorando cum perniciosis et a contemnendo virtutes". — Tertio vero modo dicitur necesse, hoc est utile, ex comparatione ad finem sive ad bonum, quod ex illo elicit Deus, et hoc modo dicitur I Cor. 11, 19: "Necesse esthaereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant". Sic etiam est necesse evenire scandala: ex illis enim elicit Deus bonum. Unde dicit Chrysostomus: "Scandala erigunt; stabiliorem enim eum efficiunt. Quare, si vigilaverimus, non parvum hic fructificabimus lucrum; si autem hostibus existentibuset tantis tentationibus imminentibus dormimus, qua erimus digni venia in otio viventes?"

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc potest solvi illud quod obiectum est. Illud enim quod dicitur in Matth. et in Luc., non dicitur de necessitate secundum primum modum, sed de necessitate secundum modum secundum aut tertium. Si enim diceretur secundum primum modum, tunc locum haberet illud quod dicit Chrysostomus opponendo: si necessitas, huiusmodi esset, tolleretur omnis culpa.

2. Quod autem dicitur esse necessarium evenire, quia praescitum: dicendum quod illa necessitas non est rei absolute, sed dicitur esse necessitas inferendi. Sequitur enim est praescitum, ergo eveniet, non tamen necessario eveniet, cum dependeat a libero arbitrio; praescientia enim non imponit necessitatem rebus quae subsunt libero arbitrio ; et aliter est in bonis et aliter in malis: in bonis enim praescientia est causa, in malis vero non, sed eo quod eveniunt, ideo praedicuntur. Unde Chrysostomus: "Cum dixerit necesse, non spontaneum potestatis destruens neque libertatem electionis neque necessitatem alicui rerum submittens ait. Non igitur praedictio eius scandala inducit, absit! neque quia praedixit, propter hoc fit, sed quia omninofuturum erat, propter hoc praedixit, quia, si nollent illa perniciosa agere, non evenirent; si non eventura essent, non essentpraedicta".

PrevBack to TopNext