Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 5

UTRUM MAIUS PECCATUM SIT SCANDALUM ACTIVUM QUAM PASSIVUM.

Quinto quaeritur I. utrum maius peccatum sit scandalum activum quam passivum.

Quod parum distent, 1. dicit Hieronymus: "Parum distantin vitio scandalizare et scandalizati, fallere et falli". Si ergo falli in iis quae sunt fidei valde est periculosum, scandalizari similiter erit valde periculosum in huiusmodi; poterit ergo esse quod scandalum activum minus sit passivo: nam poterit plus scandalizari quam ipse intendat scandalizare; intentio vero nomen operi imponit.

Contra. a. Num. 31, 2 habetur in Glossa: "Longe gravius est peccatum dare peccati causam quam peccare". Sed dare causam peccati est scandalum activum; ergo gravius est scandalum activum quam passivum.

b. Praeterea, de scandalo activo dicitur: "Vae illi per quem scandalum venit" ; non autem dicitur: Vae illi qui scandalizatur.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod maius est scandalum activum, faciendo comparationem in genere, et hoc modo proponuntur rationes pro illa parte. Potest tamen scandalum passivum in aliquo subiecto esse magis periculosum quam activum in alio.

[Ad obiecta]: 1. Quod autem dicit Hieronymus quod "parum distant in vitio", intelligitur quod est quaedam distantia secundum genus peccati et est alia secundum magnitudinem peccati. Secundum genus ergo peccati parum dicuntur distare, eo quod aliquo modo conveniunt gignens et genitum secundum idem genus peccati. Si vero attendatur distantia secundum magnitudinem peccati, maius est scandalum activum quam passivum.

II. Adhuc etiam quaeritur de comparatione scandali activi et passivi in determinato casu. Potest enim esse quod aliquis videat aliquem fornicari et ad exemplum eius provocatur, et alius fornicatur, non intendens tamen provocare alium, et hoc facit in manifesto. Quaeritur quis istorum magis peccet. Videtur quod qui provocatus scienter et prudenter ruit exemplo alterius; plus ergo peccat quam ille qui fornicatur et non intendit alium provocare.

Respondeo ad hoc quod, omnibus aliis circumstantiis paribus, gravius est scandalum activum quam passivum, possunt tamen in casu esse excedentia et excessa.

PrevBack to TopNext