Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 6

QUID SIT DIMITTENDUM PROPTER SCANDALUM.

Sexto quaeritur quid sit dimittendum propter scandalum.

Ad quod notandum: distinguit Bernardus sic: Peccamus ex infirmitate, ex ignorantia, ex certa malitia. In primis duobus casibus cavendum est ne faciamus aliquid quod alii sit causa scandali vel materia, cum scilicet ex infirmitate vel ex ignorantia procedit; in tertia non, cum scilicet ex certa est malitia. Unde Dominus de Pharisaeis, qui ex malitia scandalizabantur, ait Matth. 15, 14: "Sinite illas, caeci sunt" etc.; de quaerentibus didrachma ait Petro, eodem 17, 26: "Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare" etc. Unde Bernardus: "Illorum, scilicet Pharisaeorum, scandalum ex malitia procedit, eorum ex ignorantia descendit; istiscandalizantur, eo quod veritatem nesciunt, illi quia odiunt".

Regula autem Hieronymi talis est: Omne, quod potest fieri vel non fieri, salva triplici veritate, omittendum est propter scandalum; sed, si veritas sit in periculo, non est omittendum bonum propter scandalum, scilicet ut omittatur veritas iustitiae, vitae vel doctrinae. Verbi gratia, si scandalizantur parentes nisi ego, postquam vovi religionem, redeam ad saeculum, non debeo redire, quia veritas vitae est in periculo; similiter, si scandalizantur auditores, quia praedico fidem Christi vel Decalogum, non debeo dimittere, quia veritas doctrinae est in periculo; similiter, si reus scandalizatur, si proteram rectam sententiam, non debeo dimittere, quia veritas iustitiae est in periculo. Distingui autem possunt istae tres veritates: nam veritas vitae pertinet ad omnes, comprehendens omnia praecepta et prohibita et consilia; veritas iustitiae ad praelatos, comprehendens duas partes iustitiae, scilicet severitate in puniendo reos et liberalitatem in sustinendo miseros; veritas doctrinae, scilicet ad praedicatores et magistros. Vel aliter secundum tres vires animae, ut f veritas vitae concupiscibilem ordinet ad bonum, veritas iustitiae irascibilem compescat a malo, veritas doctrinae rationalem informet ad bonum discernendum et fugiendum malum.

Circa haec tria accidunt dubitationes de scandalo vitando. Et primo, de operibus misericordiae; secundo, de operibus quae sunt in consilio; tertio, de iis operibus quae dicuntur indifferentia.

ARTICULUS I.

Utrum opera misericordiae sint dimittenda propter scandalum.

Circa autem opera misericordiae quaeritur utrum ipsa sint dimittenda propter scandalum.

Et videtur quod non. 1. Opera enim misericordiae sunt in praecepto; sed quae sunt in praecepto pertinent ad veritatem vitae; ergo non sunt dimittenda propter scandalum. Dicit enim Gregorius, Super Ezechielem: "Si de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur". Et hoc habetur in Glosssa Luc. 17, 1, super illud: "Impossibile est" etc.

Contra. a. Ad opera misericordiae non obligatur aliquis ad semper nisi pro loco et tempore; non ergo peccamus, si dimittamus ad tempus; sed quidquid sine peccato possumus facere, debemus facere pro scandalo proximi vitando, sicut habetur super illud Matth. 18, 7: "Vae illi per quem scandalum venit", et Luc. 17, 1, ubi dicitur: "Nota quod, in quantumsine peccato potes, vitare scandalum proximi debes". Et potest poni casus: sint duo in extrema necessitate, et non possum subvenire nisi alteri, uterque vero scandalizabitur, si dem alteri et non sibi; si dem, scandalizo; si non dem, transgredior praeceptum, et ita utroque modo peccatur.

[Solutio]: Ad quod respondetur quod opera misericordiae non sunt dimittenda simpliciter propter scandalum vitandum, sed differenda sunt vel occultanda. Melius enim fiunt in occulto, sicut habetur Matth. 6, 1: "Attendite ne iustitiam vestram faciatis caram hominibus" etc.

[Ad obiecta]: 1-a. Ad illud vero quod obicitur quod opera misericordiae sunt in praecepto, et ita non dimittenda propter scandalum: respondendum quod verum est pro illo tempore ad quod obligant. Et ideo respondendum est ad casum propositum: si ambo sunt in extrema necessitate, si res est divisibilis, utrique est subveniendum; si vero non sufficit ad relevandum necessitatem utriusque, in medio ponatur, et qui prius venerit accipiat per se vel per interpositam personam.

ARTICULUS II.

Utrum consilia sint dimittenda propter scandalum.

Deinde quaeritur utrum consilia sint dimittenda propter scandalum, utpote consilium de renuntiando saeculo et intrando claustrum, supposito scandalo parentum, patris scilicet et matris.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicitur in Glossa quod "in quantum potes sine peccato, vitare scandalum proximi debes". Cum ergo non teneatur homo ad consilia, potest sine peccato non aggredi consilia; et est scandalum passivum in praesenti ipsorum parentum; ergo dimittendum est ipsum consilium.

b. Praeterea, Extra, De novi operis nuntiatione, Cum ex iniuncto, dicitur: "Ab iis, quae sine mortali peccato committi possunt pariter et omitti, pro scandalo tollendo cessandum est eteis pro vitando scandalo insistendum". Sed tale est istud tempore illo quo non tenetur ad consilium: hoc dicitur propter hoc quia per votum de consilio fit praeceptum. Restat ergo quod tempore, quo est consilium, dimittendum est propter scandalum. c. Ad hoc etiam additur quod potest contingere quod pater et mater non habeant alium provisorem; si ergo intrat, praesumitur de morte ipsorum; praeceptum autem est de honorando patrem et matrem, quod intelligitur de corporali exhibitione; si ergo intrat, transgreditur illud praeceptum, cum ad hoc tempore necessitatis obligetur; ergo peccat mortaliter intrando; dimittenda ergo est impletio consilii propter scandalum. Contra. 1. Consilium Dei non est "dictum vel factum minus rectum" ; ergo qui illud implet non scandalizat.

2. Item, si non implet consilium, deperit eius utilitati spirituali; ergo, cum consilium sit de veritate vitae, non ergo dimittendum est propter scandalum.

3. Item, ad Gal. 5, 18: "Si Spiritu ducimini, non estis sub Lege". Si ergo Spiritus Dei dictat ad intrandum religionem, solutus est ab illa lege praecepti: "Honora patrem" etc.; ergo non transgreditur intrando.

4. Item, Matth. 8, 22 dicitur discipulo volenti prius sepelire patrem suum: "Sequere me". Ergo voluit Dominus quod praeponeretur sequela operibus misericordiae, inter quae magnum est sepelire patrem et matrem; ergo non est dimittendum consilium de intrando claustrum — hoc enim est sequi Dominum — propter opus misericordiae.

5. item, dicitur: "Qui non reliquerit patrem et matrem propter me, non est me dignus". Praeponendum ergo est consilium ipsi operi misericordiae de sustentatione patris et matris.

[Solutio]: Ad hoc responderunt quidam distinguentes quod ille qui vult intrare claustrum, aut vult occasione peccati vitandi, quia non potest de facili abstinere a peccatis dum est in saeculo, et tunc non debet dimittere propter scandalum, quia veritas vitae est in periculo; aut intentione meriti acquirendi, et tunc debet dimittere secundum illam regulam: "Quidquid sine peccato" etc. Dicere enim volunt quod intentio, qua aliquis vult intrare claustrum causa meriti acquirendi, non est de veritate vitae. — Contra: Duae sunt partes iustitiae generalis, quae veritatem vitae continent, scilicet declinare a malo et facere bonum ; perfectio autem veritatis vitae est in faciendo bonum; ergo, si aliquid pertinet ad faciendum bonum, magis est de veritate vitae quam illud quod est solum ad malum declinandum; sed transire ad frugem melioris vitae pertinet ad faciendum melius; ergo est de veritate vitae; ergo non est dimittendum propter scandalum.

Ad quod respondetur per distinctionem: aut enim iam obligatus est ad consilium aut non. Si est obligatus, iam de consilio factum est praeceptum. Item, si obligatus est, aut cum praefinitione temporis aut sine. Si cum praefinitione temporis, intra illud tempus provideat patri et matri secundum quod potest; ultra enim illud tempus non est licitum differre sua auctoritate sive dispositione nec dimittere debet propter scandalum alterius: veritas enim vitae esset in periculo; ubi autem veritas vitae esset in periculo, non est dimittendum propter scandalum. Si vero sine determinatione temporis, tenetur ad statim, nisi aliqua conditio interveniat impeditiva, et tunc, pendente illa conditione, provideat secundum quod potest. Si vero nulla exstat conditio huiusmodi, tenetur intrare vel ad minus accelerare quantum potest, dictante conscientia et consilio salubri, aliter veritas vitae esset in periculo. Si vero non intervenit obligatio, sed est tantum consilium, in casu potest et debet differri praeceptum enim pro tempore, pro quo est praeceptum, implendum est. Unde utrumque secundum illum modum adimplendum est secundum prius et posterius, non quod transgrediatur, si non adimpleat consilium, sed unum implendum est, quia praeceptum est, alterum vero faciendum, "si" vult "perfectus esse", secundum quod dicitur in Evangelio ; nec creditur semper esse differendum consilium propter praeceptum.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum ergo responderi potest quod, cum consilium sit Christi, non est "factum vel dictum minus rectum" ; sed non subvenire patri vel matri, cum est necessitas et habet unde subveniat, est factum minus rectum.

2. Ad aliud vero respondetur quod non deperit utilitati spirituali, si nunc non implet consilium, sed si non impleret consilium tunc cum dictaret Spiritus Dei, qui omnia examinat, et facienda et non iacienda: Spiritus enim Dei sic movebit quantum est de se, ut fiat eo modo quo meliori convenit. Et respiciendum est quod aliter est de scandalo activo et de scandalo passivo: qui enim ingreditur religionem, ipso actu non scandalizat, alius tamen potest scandalizari. Sed refert utrum ex malitia vel ex infirmitate. Si est ex malitia propria, non est ita de scandalo curandum quantum ad se; sic enim dixit Dominus: "Sinite eos, caeci sunt". Si vero ex infirmitate, si bono modo fieri potest, salva triplici veritate, vitetur illud scandalum.

3. Ad illud vero quod obicitur quod ille, qui Spiritu Dei ducitur, non est sub Lege: responderi potest quod hoc intelligitur quod non est servus Legis, ut ex timore faciat; sed non propter hoc eximitur a Lege, id est a Decalogo: tunc enim a praeceptis secundae tabulae posset absolvi; quod cum non sit, non intelligitur de Lege quoad Decalogum, sed quoad quaedam superaddita.

4. Ad illud vero quod consequenter obicitur de discipulo volente prius sepelire patrem, respondetur quod per hoc voluit Dominus dare intelligere quod, paribus omnibus aliis, maius bonum praeponendum est minori bono et proprium bonum alterius bono; unde, si utrumque simul fieri non potest, praecipiente Domino, maius bonum est aggrediendum, minori bono dimisso.

5. Quod autem dicitur in Evangelio de relictione patris et matris, hoc proprie refertur ad affectum carnalem; quod patet per hoc quod additur: "et uxorem". - Illud autem quod dicitur: "Qui reliquerit patremet matrem et uxoremet filios, centuplum accipiet", ad effectum etiam secundum conditionem debitam cum affectu retorquetur. Et hoc modo intelligitur illud Hieronymi, Ad Heliodorum: "Licet parvulus in collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera sua ostendat mater, licet in liminepater iaceat, per calcatumperge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse crudelem". Item, Christus subiectus erat parentibus, venerabatur Matrem, in cruce pendens commendat Matrem discipulo, qui nunquam ante dimiserat. Et dicit Hieronymus, Ad Furiam: " "Honora patrem tuum", sed si tea vero Patre non separat; tamdiu scito carnis copulam, quamdiu ille suum noverit Creatorem; alioquin David canet tibi: "Audi, filia, et vide"" etc.

Ad illud autem quod dicitur quod ingredi religionem est de veritate vitae, concedendum quod non tantum est de veritate vitae quod est in praecepto, sed etiam quod est in consilio. Nec est simile de sepeliendo patrem et sustentando vitam patris in necessitate: unum enim est maioris tentionis quam aliud; potest autem quis sustentare patrem per se vel per alium et similiter sepelire.

ARTICULUS III.

AN INDIFFERENTIA DIMITTENDA SINT PROPTER SCANDALUM.

Deinde quaeritur an indifferentia dimittenda sint propter scandalum. Et loquitur Apostolus de repetitione rerum in iudicio, de sumptione procurationum a praelato, de comestione idolothyti.

PROBLEMA I.

De repetitione rerum in iudicio.

Primo ergo quaeritur de repetitione summarie: alibi enim diffusius est dictum. Quaeritur ergo utrum licitum sit repetere aliquibus cum scandalo fratris, quae sua sunt.

1. Et videtur quod non. 1. Dicit enim Apostolus: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt". Sed licet licitum sit repetere sua illis qui habent proprium in communi vel in particulari, non tamen videtur expediens cum scandalo fratris: praeponendum est enim in ordine caritatis bonum spirituale alterius bono temporali proprio.

2. Item, I Cor. 6, 7 dicit Apostolus: "Iam delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos". Sed hoc non dixit propter iudicium in se, sed propter scandalum, quod oriebatur ex iudiciis; unde sequitur: "Quare non magis iniuriam patimini?" Videtur ergo, secundum Apostolum, quod delictum sit sua repetere cum scandalo.

3. Item, dicit Apostolus, I Cor. 8, 13: "Si esca fratrem meum scandalizat, non manducabo carnes in aeternum". Sed hoc fuit maius quam non repetere; ergo non est repetendum cum scandalo.

Contra. a. Quilibet debet laborare ut proximus suus non peccet; sed retinendo rem alienam peccat; ergo debet laborare ne eam retineat; sed ad hoc est repetitio in iudicio; ergo potest repetere sua, licet ille qui detinet scandalizetur: non enim ille est causa scandali, sed detentor propter suam malitiam.

b. Item, si homines non repeterent sua propter scandalum, occasione sumpta maior pars hominum raperet bona iustorum; ergo multiplicarentur scandala; dissiparetur ergo unitas Ecclesiae et societatis humanae.

c. Praeterea, bona collata intuitu Dei ecclesiis deperirent, et ita non possent vacare bonis spiritualibus secundum quod oportet.

d. Praeterea, B. Thomas Cantuariensis, quia videbat Ecclesiae libertatem destrui, repetiit res ecclesiae, etiam cum scandalo regis ; ergo exemplo ipsius licitum est et etiam expediens repetere res suas vel ecclesiae, licet alius scandalizetur qui eas detinet.

II. Videtur tamen contrarium de generali scandalo. 1. Propter enim generale scandalum non repetit Ecclesia decimas, quae tamen de iure ei debentur, et ita videtur quod non sit licitum repetere cum scandalo generali.

2. Praeterea, aliquando subtrahitur praedicatio propter scandalum generale; multo ergo fortius repetitio rerum suarum dimittenda est propter scandalum generale.

[Solutio]: I. Ad quod respondent quidam quod imperfectis licet repetere etiam cum scandalo bona sua vel Ecclesiae: aliter enim dissiparentur omnia bona Ecclesiae, quia unitas, quod est maximum malum. Et hoc propter septem causas. "Prima est refrenatio malorum, secundum quam consulitur ipsis malis", quia efficiuntur peiores occasione sumpta, sicut ostendebatur. — "Secunda est consolatio infirmorum; desperarent enimsi non liceret eis repetere sua: infirmis enim data sunt temporalia ad consolationem, non tantum ad sustentationem ; unde Cant.2, 6: "Laeva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me"; etiam multi de religiosis caderent in acidiam, si auferrentur eis temporalia, quae non liceret repetere. — Tertia est, quia nescitur utrum ille a quo repetitur, scandalizetur, immo praesumere debet quod non scandalizetur". — Quarta est zelus iustitiae, sicut in B. Thoma Cantuariensi, qui repetebat res ecclesiae et sciebat tamen regem et principes scandalizari, exemplo "Phinees, qui, zelo iustitiae ductus, perfodit virum Israelitam coeuntem cum Madianitide, et tamen sciebat illos perire in anima et incorpore et quod in ipso actu peccati interficiebat illos", Num. 25, 7—15. Unde convincitur quod iustitia non est dimittenda pro morte etiam spirituali proximi. — Quinta est unitas Ecclesiae servanda, quae dissiparetur, si non liceret unicuique repetere sua. — Sexta est pax Ecclesiae temporalis, quae est appetenda propter pacem spiritualem, quae consequitur ex ea, "per quamvacat Ecclesia legi Dei" ; unde in Psalmo: "Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem". — Septima est causa vitandi peccatum: si enim timeo periculum remanere ex penuria, possum repetere quae mea sunt, licet cum scandalo passivo; cum scandalo autem activo, ut dicendo vel iaciendo minus rectum ad hoc quod repetat sua, non expedit et est peccatum.

Distingui ergo potest sic: repetens aut repetit ex bona intentione aut ex libidine rei alicuius temporalis. Si repetit ex libidine rei temporalis, peccatum est. Si vero ex bona intentione, et adsint aliae conditiones, quae dicendae sunt, licet et expedit repetere; nec est contrarium quod dicitur in Luc. 6, 30: "Quae tua sunt, ne repetas". De differentia vero intentionis in repetendo dicit Gregorius: "Cumcuram rerum nobis itineris necessitas imponit, quidam dum easrapiunt, solummodo sunt tolerandi, quidam vero servata caritate prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. Plus ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationalibus [defendendis] inhiare: illa enimnon rapta morientes amittimus, cum illis vero nunc conditionis ordine et, si corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus". Cum autem est intentio bona, aut potest repetere modo debito aut indebito. Si enim cum falsis litteris vel subornatione falsorum testium et huiusmodi, non licet. Si vero ex bona intentione et modo debito, adhuc potest ulterius scandalizare per contentionem et sic pacem proximi tollere, et hoc etiam modo non licet. Si vero intentio fuerit bona et modus debitus cum aliis circumstantiis, licitum est repetere sua in generali vel in particulari.

Ad. obiecta 1. ergo in contrarium dicendum quod, licet scandalizetur proximus ex sua perversitate, non propter hoc dimittenda est repetitio. Nec praeponitur ibi bonum temporale bono spirituali, sed e converso: hoc enim est bonum spirituale, ut sit iustitia in proximo; iustitia autem non est nisi reddatur a unicuique quod suum est, et ideo, si hoc fine facit, bonum spirituale praeponitur temporali.

Sed ponatur quod nullo modo velit esse iustus. Numquid propter hoc concedere debet ei illud quod detinet iniuste? Respondetur quod, etsi nolit esse iustus, tamen intuitu generalis iustitiae conservandae hoc etiam faciendum est: praeponitur enim bonum commune bono particulari, et hoc etiam modo spirituale bonum praeponeretur temporali. Si vero non esset periculum iustitiae generalis nec particularis in proximo et indigeret proximus, et ille, cuius esset res, non indigeret nec pro se nec pro suis, forte in tali casu non esset repetendum, sed magis dandum, ne proximus permaneret in peccato alienam rem detinendo, et cum hoc monendus esset ad poenitentiam de eo quod detinuit, et sic proximus plus quam res amaretur, secundum Gregorium. Aliter autem iudicandum est in immobilibus bonis et in mobilibus.

2. Ad id vero quo obicitur per illud quod dicitur ab Apostolo: "Iamomnino delictum est in vobis", respondetur quod loquitur ibi de repetitione cum scandalo activo, cum quo delictum est repetere.

3. Ad tertium similiter respondendum est quod non dixit Apostolus si esca frater meus scandalizatur etc., sed dictum est: "Si esca meascandalizat". Unde de scandalo activo datum est intelligi. Et ita non est simile de hoc quod aliquis sua repetit: non enim scandalum est activum nisi modo indebite repetatur vel cum ipse sibi appropriat quod commune est vel si repetit in iudicio contentiosa, cum ratione status insinuare tantum iudici deberet. Potest enim esse in statu talis perfectionis, in quo nullam proprietatem habeat in communi vel in particulari, sed tantum conceditur ei usus ; si fiat iniuria, insinuare debet iudici, et iudex ex officio potest compellere ad satisfactionem, servato ordine iuris, ut iustitia et pax conserventur.

II. Si vero quaeratur de scandalo generali passivo, potest responderi: aut ex dimissione repetitionis non laeditur libertas Ecclesiae spiritualis, et tunc dimittendum est propter scandalum generale; si vero laeditur libertas spiritualis Ecclesiae, adhuc considerandum est utrum magis obest laesio illius libertatis spiritualis an scandalum generale vel e converso, et secundum hoc diversimode est iudicare. Augustinus, loquens de perfectis, in Sermone de monte, dicit: "Pecuniam dimittereillo iubemur praecepto, quo superius dictum est: "Si quis tibi tunicam tollere voluerit etiudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium". Nec ibinecesse est omni pecuniario debitori dimittere debitum, sed ei qui reddere noluerit, in tantum ut velit etiam litigare; "servum autem Domini", ut ait Apostolus, "non oportet litigare"".

PROBLEMA II

De sumptione procurationum a praelatis.

Deinde quaeritur I. de sumptione procurationum, utrum licitum sit accipere sumptus et utrum accipiendi sint cum scandalo passivo ab ipsis subditis.

Et videtur quod sic. a. Sumptus enim debentur ratione seminationis in spiritualibus ; ergo non est "factum minus rectum" ; si ergo scandalizabantur, hoc non fuit per ipsum; licitum ergo fuit et expediens accipere sumptus ne ipsi detinerent quod alienum esset.

Sed contrarium videtur, 1. per hoc quod dicit Apostolus, I Cor. 9, 15: "Bonam mihi est magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet". Evacuationem autem gloriae dicit, si acciperet sumptus pro praedicatione, per quod dat intelligere quod non expediebat accipere sumptus a Corinthiis propter scandalum eorum.

2. Praeterea, dicit Apostolus ibidem: "Non sumus hac potestate usi, sed omnia sustinemus, ne offendiculum demus Evangelio Christi". Ergo per hoc daretur "offendiculum Evangelio Christi" ; non ergo accipiendi erant sumptus procurationum pro scandalo passivo ipsorum subditorum vitando.

3. Praeterea, ex illo verbo videtur quod non tantum esset scandalum passivum, sed etiam activum; dicitur enim: "Ne offendiculum demus".

II. Huius etiam gratia quaeritur utrum aliquis, faciendo rem bonam in se et discretam, possit scandalum facere.

Et videtur quod sic. 1. Dicitur enim super illud Levit. 19, 14: "Non coram caeco pones offendiculum", Glossa: " "Coram caecooffendiculum"ponere est discretam quidem rem agere, sed ei, qui lumendiscretionis non habet, scandali occasionem praebere". Sed qui praebet occasionem scandali, scandalizat; ergo faciendo rem bonam in se et discretam potest aliquis scandalizare.

Contra. a. "Scandalum est dictum vel factum minus rectum". sed quod est bonum et discretum non est minus rectum; ergo non est scandalum, sicut de acceptione procurationum debitarum supra dictum est.

[Solutio]: I. 1. Ad quod respondetur quod licitum fuit. Apostolo, et adhuc licitum est seminanti spiritualia, accipere sumptus ab iis quibus seminabat. Dominus enim dicit in Evangelio: "Dignus est operarius cibo suo". Et dicitur in Glossa, super I Cor. 9, 13: "Nescitis" etc.: "Naturalis ratio hoc habet ut quis vivat inde ubilaborat". Noluit tamen Apostolus propter scandalum Corinthiorum vitandum, qui avari erant, et ut haberet libertatem arguendi, accipere sumptus; unde pro illo tempore non expediebat accipere. Sed non propter hoc peccabant alii accipiendo nec etiam Apostolus peccasset accipiendo, sed non tantam perfectionem egisset. Qui vero in praesenti immoderate sumunt procurationes peccant: non enim immoderatae eis debentur.

2-3. Ad illud vero quod dicitur ad Cor.: "Ne offendiculum demus", respondetur quod hoc fuit propter pseudo, qui colorem haberent excusationis in accipiendo sumptus, si Apostolus acciperet, et ita daretur impedimentum Evangelio, ne libere curreret. Hoc autem non fuit propter hoc quod accipere sumptus debitos a subditis sit peccatum, licet ipsi sua perversitate scandalizarentur. Secus autem est in sumptibus, ubi non sunt debiti: ibi enim non oportet exigere cum conscientia scandali passivi.

II. 1. Ad illud vero quod quaeritur utrum aliquis faciendo in se bonum et discretum, scandalizet, respondetur quod res discreta dicitur dupliciter: uno modo, prout dicitur bonum in genere actus cum circumstantiis concurrentibus, quae necessariae sunt in se et ad alterum, et hoc modo agere rem discretam non est scandalizare sive scandali occasionem praebere; aliquando vero dicitur res discreta, quod in se bonum est, sed non usquequaque circumspectum nec forte speciem boni habens, et ideo dicitur I Thess. 5, 21: "Omnia probate, quod bonum est tenete, ab omni specie malaabstinete vos", et hoc modo agere rem discretam potest esse cum hoc quod praebeat "occasionem scandali ei qui non habet lumen discretionis" usquequaque, et sic intelligitur illud Levit. 19, 14: "Coram caeco non pones offendiculum".

III. Huius etiam gratia quaeritur de aliquo qui habet puram conscientiam apud Deum, multi tamen suspicantur aliquod malum de ipso propter aliquam speciem exteriorem, et sic scandalizantur. Quaeritur quid agendum sit illi.

Videtur enim quod sufficiat ei conscientia sua. 1. Dicitur enim Iob 16, 20: "Ecce in caelo testis est meus et conscius meus in excelsis".

2. Praeterea, dicit Gregorius: "Inter verba laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendumest, et, si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magnam tristitiam debet generare, et rursum, si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire. Quid enim si non omnes laudant et conscientialiberos nos demonstret? Habemus Paulumdicentem: "Gloria nostra haec est"" etc. Ex quo videtur quod sufficiat ipsa conscientia.

3. Item, Augustinus, ad quemdam Manichaeum: "Sentide Augustinoquidquid libet; sola in oculis Dei conscientia me non accuset".

Contra. a. Dominus dixit Petro, licet "liberi" essent "filii" regni: "Ne forte scandalizemus eos, vade ad mare" etc. Exemplo ergo illius non sufficit ipsa conscientia, sed tollenda est occasio scandali in alio secundum quod possibile est.

[Solutio]: Ad quod responderi potest per hoc quod dicit Augustinus: "Nobis necessaria est vita nostra, aliis tama nostra", et ideo, quantum in se est, debet illis satisfacere qui malum suspicantur, ostendendo intentionem suam et removendo speciem mali et occasionem etiam scandali in aliis, secundum quod possibile est ; si vero adhuc non potest eis satisfacere, dolendum est quia illi peccant. Unde Gregorius: "Vocandi sunt et tranquille admonendi eisque satisfieri modis omnibus debet; si autem sibi satisfieri ex veritate noluerint, habes consolationem, quam in Evangelio aspicias", Domini dicentis: "Sinite illos" etc. Et dicit Gregorius, exponens illud Rom. 12, 18: "Cum omnibus hominibus pacem habentes, si fieri potest, quod ex vobis est": "Si nos in mente caritatem erga odientes servare cupimus, etsi nobiscum pacem non habeant; nos tamen cum illis pacem habeamus".

PROBLEMA III

De comestiane idolothyti.

Deinde quaeritur de comestione idolothyti.

"Illa enim auctoritas: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt"", de illa comestione intelligitur; unde "non expediebat cum scandalo infirmorum comedere. Et dicit Gregorius: Satius est fame mori quam de idolothyto vesci, et intelligitur cum scandalo".

Sed videtur hoc esse falsum. 1. Si enim aliquis, non habens quod manducet, permitteret se mori fame, iniceret sibi manum; posito "ergo quod non habeat quid comedat nisi idolothytum, si comedit, scandalizat proximum; si non comedit, morietur fame, et sic se interficiet; sed peius est interficere se quam scandalizare proximum". Ergo primum est falsum.

[Solutio]: Respondetur ad hoc quod non comparatur ibi "peccatum peccato, sed poena peccato. Unde sensus est: mors corporalis minusmalum est quam scandalizare proximum. Si ergo aliquis non habeat quid comedatnisi idolothytum, debet comedere; debet tamen facere ut, quantum in se est, non scandalizet proximum. Unde debet in publico protestari quod, nisi comedat, morietur fame, et tunc non" debet esse occasio ruinae alteri.

PROBLEMA IV

Utrum opus iustitiae sit dimittendum propter scandalum.

Deinde quaeritur de opere iustitiae utrum dimittendum sit aliquando propter scandalum. Veritas autem iustitiae est in executione severitatis, utpote in excommunicando delinquentem.

Et videtur quod non. 1. Ubi enim est veritas iustitiae, non est dimittendum propter scandalum passivum. Unde dicit Gregorius: "Si de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur" ; et sic est de veritate iustitiae; ergo non est dimittendum opus iustitiae propter scandalum passivum. Si ergo inveniuntur incorrigibiles et contumaces, excommunicandi sunt; si ergo multitudo est in scelere vel princeps, non dimittendum est opus iustitiae.

Contra; a. Cum "multitudo est in causa vel princeps, detrahendum est severitati", sicut dicit Augustinus, et habetur Matth. 13, 30 in parabola de zizania.

b. Item, Augustinus, Ad Aurelium: "Cum multitudine peccantium agendum est magis monendo quam minando; severitas autem exercendaest in peccatapaucorum". Ergo dimittendum est opus iustitiae aliquando propter scandalum.

c. Item, Augustinus, Contra epistolam Parmeniani: "Cum morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonisrestat quam dolor et gemitus". Ex quo videtur quod dimittendum est opus iustitiae quoad severitatem propter scandalum multitudinis vel principis.

[Solutio]: 1. Ad hoc respondetur quod duplex est opus iustitiae. Est enim opus iustitiae quod est in reddendo unicuique quod suum est, et est opus iustitiae quod est in poenis infligendis. Illud opus iustitiae quod est in reddendo iudicium, ad hoc quod unusquisque habeat quod suum est, maxime quantum est de voluntate, nunquam est dimittendum pro scandalo, sicut dicit Gregorius. Sed veritas ipsa, quae est in poenis statutis, illa aliquando potest suspendi propter pericula, quae evenire possunt, et maxime quando princeps vel multitudo est in causa, propter schisma, quod potest contingere, secundum quod habetur Contra epistolam Parmeniani, a contrario sensu. Dicitur enim: "Quando cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile apparet, ut nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiatseveritas disciplinae". A contrario ergo sensu, si potest schisma contingere, supersedendum est severitati disciplinae. Nec propter hoc dimittitur veritas iustitiae quin velit unicuique quod suum est, quantum est de se, reddere, sed suspenditur propter maius periculum vitandum, et tunc magis instandum est admonitionibus circa discretiores. — Distinguitur tamen ulterius, quia aliquando non debet dormire severitas iustitiae sive disciplinae, cum aliqui quadam auctoritate peccatum, quod faciunt, defendunt ad modum haereticorum. Et hoc dat intelligere Isidorus, cum dicit: "Ii, qui neque a vitio corruptionis emendantur atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum honoris nec gratiam recipiunt communionis". Si vero non defendunt peccatum suum, et timetur schisma vel aliud malum huiusmodi, potest et debet dissimulari, cum peccat multitudo. Unde Augustinus, Ad Bonifacium: "Cogunt multas invenire medicinasmultorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed plurimorum strages iacet, detrahendum est aliquid severitati ut maioribus sanandis maliscaritas sincera subveniat".

PrevBack to TopNext