IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 2, Q. 1, C. 7
QUID SIT FACIENDUM PROPTER SCANDALUM VITANDUM.
Septimo quaeritur quid sit faciendum propter scandalum vitandum, utrum teneatur homo dare rem suam, si videat proximum scandalizari nisi det ei.
Et videtur quod sic, I. "quia tenetur in casu dare vitam corporalem pro anima proximi salvanda; multo ergo fortius tenetur dare" rem suam "pro anima proximi ne scandalizetur".
2. "Item, sivideat proximum mori corporaliter, tenetur ei dare quod habet, antequam dimittat eum mori corporaliter; sed in infinitum peior est mors spiritualis quam corporalis; si vero scandalizatur, moritur spiritualiter; ergo tenetur dare rem suam propter scandalum vitandum".
3. "Item, tenetur vitare scandalum, quantum potest sine peccato, salva triplici veritate; sed salva est triplex veritas", licet det rem suam; "ergo tenetur dare rem suampropter vitandum scandalum ipsius proximi".
4. "Item, tenetur omittere aliquando opus misericordiae propter scandalum; multo ergofortius et facere" ; sed dare rem suam est opus misericordiae; in casu tali ergo tenetur dare rem suam propter scandalum vitandum.
[Solutio]: Ad hoc respondent quidam quod in casu teneor dare rem meam pro scandalo vitando, non universaliter. Unde distinguitur: petens aut petit rationabiliter aut irrationabiliter. Si irrationabiliter, "non teneor dare, duplici de causa: una est bonum publicum, ad quod pertinet ut dominium rerum non transferatur sine ratione; alia est, ut deprimatur temeritas petentium" ; multi enim peterent et se scandalizari tingerent. "Si rationabiliter", ut pauper petit vestimentum, distinguendum est, quia aut mihi sunt necessaria magis quam illi, et "tunc non teneordare, duplici de causa": una est "ordo caritatis", alia est "ut temeritas petentium reprimatur" ; aut sunt ei magis necessaria quam mihi aut mihi superflua, illi autem necessaria. Si sic vel sic, distinguitur: aut propono illam rem dare alii, quem scio magis indigere, aut reservo in tempus, in quo aestimo probabiliter multos indigere, et tunc non teneor dare propter praedictam causam, scilicet "ut reprimatur temeritas petentium, et propter bonum publicum, ad quod pertinet ut quilibet dispensetrem suam prout melius potest" ; aut cum ipse petat rationabiliter et res, quam petit, est superflua mihi seu parum necessaria mihi, nec propono eam aliter iam dispensare, tunc dicunt quod ego debeo dare, si probabiliter credam quod scandalizetur nisi dem.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo dicendum quod illud quod dicitur quod homo tenetur dare rem suam ut vitet ruinam proximi spiritualem intelligendum est in casu, sed non universaliter, propter causas iam dictas.
2. Ad secundum vero respondendum quod mors corporalis proximi magis est in evidenti, de morte vero spirituali non ita constat, cum sit invisibilis, et ideo, quia non constat ita de morte spirituali sicut de morte corporali, quoad hoc tenetur plus rem suam dare homo pro morte corporali vitanda, de qua constat in evidenti, quam pro morte spirituali vitanda, de qua non praesumitur: non enim scio quando frater meus scandalizatur nec praesumo quod ita de levi debeat scandalizari.
On this page