Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, Praeambulum

Sequitur de convenientia incarnationis. Circa quam inquirenda sunt ista: Primo de convenientia incarnationis, posita natura lapsa; deinde, de convenientia incarnationis, si non fuisset natura lapsa. Item, quantum ad primum, quaeritur in primis de convenientia incarnationis a parte unibilium in generali; deinde, a parte uni ilium in speciali. Item, a parte unibilium in speciali quaeritur de convenientia unibilitatis ex parte divinae naturae, utrum divina natura sit unibilis; utrum abstractis personis sit unibilis; utrum sit unibilis in una persona tantum vel etiam in pluribus personis; deinde, dato quod in una tantum, quaeritur in qua. Item, ex parte humanae naturae quaeritur de unibilitate per comparationem ad naturam angelicam; deinde, de unibilitate per comparationem ad omnem aliam creaturam; deinde, utrum humanitas assumpta debeat esse nostri generis; deinde, utrum homo ille potuit esse Adam; deinde, utrum homo ille debuit plasmari per viam generationis; utrum de viro sine muliere; utrum de muliere tantum.

PrevBack to TopNext