Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 1

DE CONVENIENTIA INCARNATIONIS A PARTE UNIBILIUM IN GENERALI.

Primo igitur quaeritur in generali utrum divina natura et humana sint unibiles ad invicem.

a. Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Similia gaudent similibus; ex hoc enim est corpus unibile animae, quia infimum animae, scilicet phantasma vel phantasticus spiritus et supremum corporis, scilicet sensualitas, similia sunt". Ergo, cum natura divina et humana sint similes, cum sit homo ad imaginem Dei factus, patet quod sunt unibiles.

b. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Sicut supremum animae, scilicet intelligentiasive mens, imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde eius susceptiva esse potuit, etad unionem personalem, sicsupremum carnis, scilicetsensualitas. animae gerens similitudinem, ad unionem personalem eius essentiam suscipere potest". Similis ergo est comparatio quantum ad unibilitatem mentis, quae est suprema pars animae ad Deum, et sensualitatis, quae est supremum carnis ad animam. Sicut ergo sensualitas carnis naturaliter est unibilis ipsi animae unione personali, ita naturali ordine anima humana erit unibilis Deo unione personali.

Contra. 1. Omnia unibilia sunt similia ; sed omnis similitudo est secundum aliquam formam communem; ergo omnia unibilia habent aliquam formam communem ; sed non est accipere aliquid commune Dei et hominis, sive Creatoris et creaturae, nec in genere nec in specie; ergo non est accipere aliquo modo similitudinem inter Deum et hominem; ergo natura divina et humana non sunt unibiles.

2. Secunda ratio ad idem: Nulla, inter quae est penitus distantia improportionalis, sunt unibilia; sed Creator et creatura sunt huiusmodi, quia distantia est: inter haec infinita sicut inter finitum et infinitum:; ergo nullo modo sunt unibilia.

Respondeo: 1. Similitudo dupliciter attenditur inter aliqua: aut secundum formam communem participalam ab illis, et hoc modo non est aliqua similitudo inter naturam divinam et creatam ; vel secundum convenientiam proportionis unius ad alterum, et hoc dupliciter: uno modo comparando duo ad tertium, et hoc modo iustitia increata et creata conveniunt, sed non in aliqua forma communi genere vel specie, quia iustitia increata est substantia divina, iustitia vero creata est qualitas; sed conveniunt in habitudine ad eumdem effectum, qui est reddere unicuique, quod suum est; alio modo attenditur haec similitudo comparando unum ad alterum, ut si dicam Deus est bonus, creatura est bona, bonitas increata est bonitas per essentiam, scilicet ipse Deus, et ad hanc ordinatur bonitas creata. Hoc ergo quod dico ordinari ad illam, facit convenientiam et similitudinem bonitatis creatae ad increatam. Non est tamen dicendum quod bonitas increata sit similis bonitati creatae, sed e converso, quia nunquam determinatur similitudo respectu alicuius deterioris, sed respectu maioris vel aequalis. Sicut ergo domus in opere similis est domui vel arti in mente, eo quod facta est et ducta in esse secundum illam, sed non dicitur e converso ars similis domui, ita creatura similis dicitur Creatori, quia est ordinabilis illi et non e converso; quae similitudo attenditur in ordine vel habitudine unius ad alterum, et ex hoc sunt unibiles.

2. Ad secundum dicendum quod quaedam est distantia essentialis rei ad rem, et hoc modo infinita est distantia naturae divinae ad naturam creatam. Alia est distantia rerum secundum esse ordinis, et haec non est infinita creaturae ad Creatorem. Et secundum istam minus distat homo a Deo quam aliqua alia creatura, quia ultimum corpus in natura est corpus humanum, communicans cum omni corpore in natura; similiter ultima forma in natura est anima rationalis, et inde est quod omnia alia ordinantur ad hominem, et ideo est propinquior Deo, et ita est ei unibilis.

PrevBack to TopNext