Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 1

UTRUM NATURA DIVINA SIT UNIBILIS HUMANAE.

Sequitur de convenientia incarnationis a parte unibilium in speciali. Et quaeritur utrum natura divina sit unibilis humanae.

Ad quod sic obicitur: 1. Omne unitum est terminatum; ergo omne unibile est terminabile; sed nullum infinitum est terminabile; ergo nullum infinitum est unibile; sed natura divina est infinita; ergo ipsa non est unibilis. — Si dicatur quod natura divina, considerata in se, non est terminabilis, sed secundum quod causa, quia causa quodam modo terminatur ad suum effectum — contra: Secundum quod causa, est in ratione potentiae; sequitur ergo quod potentia Dei sit terminata: quod est falsum.

2. Item, omne unibile est possibile respectu unionis; sed omne possibile est imperfectum respectu maioris perfectionis; si ergo omnis imperfectio relegatur a Deo, ergo et unibilitas.

Contra. a. Dei potentia est in omnem actum qui non ponit inordinationem vel detectum; si ergo unire non ponit inordinationem vel detectum, ergo divina potentia potest sibi unire humanam naturam, quia hoc quod est unire sibi non ponit defectum actus vel inordinationem, sed summam perfectionem et ordinem.

Respondeo: I. Infinitum dicitur dupliciter, scilicet quod nec finit aliquid nec finitur ab aliquo, et sic est divina essentia infinita ab aeterno secundum se, quia sic nec finit nec finitur ; vel dicitur infinitum, quod non finitur ab alio, sed finit aliud, et hoc modo dicitur infinita secundum quod ad ipsam ordinatur creatura. Et ista distinctio habetur ex habitudine huius praepositionis in additae per compositionem ei quod est finitum, quae potest dicere abnegationem finiti in quantum finiens vel finiti in quantum tinitum. Est enim dicere divinam essentiam finire creaturas, in quantum ab ipsa sunt ut a principio et in quantum ad ipsam ordinantur ut ad finem et sunt secundum ipsam. Nam, sicut dicit Trismegistus, "divina essentia est sicut sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique, circumferentia vero nusquam". In quantum enim divina essentia consideratur ut res in se, perfecta est, cuius non est accipere finem bonitatis, et sic consideratur ut circumferentia, cuius non est accipere finem nec principium, sed est extra omnia: sic est de bonitate Dei. Vel potest considerari ut est in creatura, finiens ipsam et limitans et deducens, et sic dicitur centrum, quia sicut centrum tinit lineas et ab ipso lineae deducuntur, ita Creator finit creaturas et limitat et deducit eas.

2. Ad secundum vero, scilicet omne unibile est possibile respectu unionis etc., dicendum quod duplex est potentia, scilicet activa et passiva. Si loquamur de potentia passiva, sic verum est quod natura divina nullo modo est unibilis, quia quod est unibile hoc modo, est possibile respectu maioris perfectionis; quia ergo non est possibile quod potentia Dei perficiatur ex actu incarnationis, propter hoc non est ponere secundum viam istam divinam naturam unibilem. Si autem loquamur de potentia activa, sic natura divina est unibilis humanae, quia in Deo est potentia activa, ut sibi uniat naturam humanam. Unibile ergo dicitur de natura divina secundum potentiam activam, scilicet quod possit sibi unire naturam creatam; de natura vero humana dicitur secundum potentiam passivam, eo quod possit uniri. Et in hoc etiam fuit summa ostensio et manifestatio suae potentiae. Ponatur enim quod non posset uniri active naturae humanae, hoc non diceretur esse perfectionis in Deo. Et sic concedendum est quod natura divina et humana sunt unibiles.

PrevBack to TopNext