III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2
UTRUM ABSTRACTIS PERSONIS SIT UNIBILIS DIVINA NATURA.
Et ostenditur quod non. a. Supponimus enim quod unio in divinis sit substantialis et non accidentalis; sed omnis unio substantialis est naturae vel personae, quia in substantia divina non est reperire nisi naturam vel rem naturae; res vero naturae est persona, ubi contingit reperire personam; unio ergo substantialis erit in natura vel in persona. Si igitur divina natura unitur humanae, hoc erit vel in unitate naturae vel personae; sed personae non, quia iam positum est quod personae sunt abstractae; cum ergo unio supponat ens, erit illa unio in unitate naturae; ergo, cum hoc sit impossibile, sicut hic iam monstratur, non unietur divina natura humanae in unitate naturae nec personae, ut patet ex dictis ; ergo nullo modo est unibilis, abstractis personis.
b. Ad idem evidentius argumentum Anselmi: Si uniretur divina natura humanae abstractis personis, aut ipsa divina natura mutabitur in humanam aut e converso, aut fiet tertia natura ex illis post unionem vel saltem fiet utraque unio in alia natura. Tertium est impossibile, quia ex hoc sequitur quod divina natura sit possibilis ad ulteriorem perfectionem; item sequitur ex hoc quod esset aliquid, quod neque esset creatum neque increatum, scilicet illud tertium. Similiter duo prima sunt impossibilia, quia aut esset dicere post unionem divina natura est humana et e converso; ergo non fiet unio in natura; similiter nec in persona, cum ponantur esse abstractae; igitur abstractis personis etc.
d. Si dicatur quod hoc est verum de personis increatis, unde non fiet unio in persona increata, sed in persona creata, sicut in homine aliquo — contra, nihilominus ad hoc sequitur inconveniens, scilicet quod divina natura sit possibilis ad maiorem perfectionem, et ita esset materialis respectu unitatis creatae; redit ergo ad idem quod prius.
d. Si dicatur quod illa est talis unio sicut accidentis et subiecti, quia humana natura in illa unione degenerat in accidens, quia omne, quod advenit rei post esse completum, tenet modum sive naturam accidentis, talis autem est humana natura respectu divinae in illa unione - contra: Ubicumque est unio subiecti et accidentis, accidens transit in unitatem subiecti, ita quod est unum numero cum ipso, ut album et Sortes, cum dicitur Sortes albus; ergo secundum hoc humana natura transiret in unitatem naturae divinae: quod est impossibile. Praeterea, sequeretur quod divina natura esset subiectum respectu humanae: quod iterum est impossibile.
Ad oppositum sic: 1. Abstractis personis adhuc intelligitur divina essentia et intelligitur in ipsa omnipotentia sive summa potentia, sapientia et bonitas; sed non est omnipotentia, nisi divina essentia posset se unire humanae ; ergo, si remaneat in ipsa omnipotentia, patet quod abstractis personis potest se illi unire, et ita est adhuc unibilis. Item, remanet scientia, qua scit suam omnipotentiam, et sua bonitas, qua non vult dimittere perire creaturam humanam; haec autem sufficiunt ad illam unionem et faciunt ipsam; ergo, abstractis personis per intellectum, adhuc est unibilis divina essentia.
Respondeo 1. secundum Anselmum, De incarnatione Verbi: "Naturadivina et humana non possunt invicem mutari nec ita misceri ut quaedam tertia fiat ex duabus, quae nec sit divina nec humana" ; ergo in persona necesse est unionem fieri. Dico ergo quod abstractis personis non intelligo divinam naturam posse uniri, et si aliquis torte possit hoc intelligere, ego non intelligo, quia sicut dicit Ioannes Damascenus, III libro: "Oportet scire quod non secundum terminationemnaturae vel versionem vel alterationem vel confusionem caro Domini",id est humanitas, "deificata dicitur". Et subdit auctoritatem Theologi Gregorii: "Haecnon secundum transmutationem naturae fit, sedsecundum dispensativamunionem, quae est; secundum hypostasim, secundum quam indivisibiliter Deo Verbounita est, et eam, quae est invicem, naturarum circumincessionem, ut anulusferri ignitionem". Et subdit: "Quemadmodum [ignitio] non transmutat igniti naturam, sed monstrat ignitum et quod ignivit etnon unius, sed duorum est demonstrativum". Praeterea, dicendum quod, abstractis personis, non potest intelligi illa unio, quia nunquam intellectus noster intelligit naturam esse in actu nisi in re naturae, sicut humanitatem esse in actu non intelligo nisi in habente ipsam. Similiter igitur nec divinitatem intelligo nisi in habente divinam naturam, habens autem illam est persona vel hypostasis. Cum igitur per rem naturae tantum sit intelligibilis uniri, constat quod non potest intelligi uniri, si ahstrahantur personae sive res naturae ab ipsa natura, quod plenius infra videbitur.