III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3
UTRUM NATURA DIVINA SIT UNIBILIS IN PERSONA UNA VEL IN PLURIBUS PERSONIS.
Viso quod divina natura non intelligitur unibilis, abstractis personis, consequenter est quaestio utrum sit unibilis in persona una vel in pluribus personis.
Et quod in pluribus, videtur. 1. Sicut creatio est opus Trinitatis, ita recreatio sive incarnatio; sed tota Trinitas uniformiter se habet ad creationem nec aliquid attribuitur uni personae quod non alii quantum ad opus creationis; ergo similiter opus recreationis toti Trinitati attribuitur, nec magis debet attribui personae Filii quam alii personae; sed recreatio facta est per incarnationem; ergo divina natura in tribus personis est incarnabilis sive incarnata.
2. Secunda ratio talis est: In tertia cap. 1 dist. III libri Sententiarum, dicit Magister quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus potuerunt incarnari; ergo potestas ad incarnationem fuit eis communis; ergo per aliquod commune in ipsis; sed nihil est commune in ipsis nisi essentia; ergo essentia in Patre et Filio et Spiritu Sancto potuit incarnari; ergo in pluribus personis potest fieri incarnatio.
3. Item, quodcumque esse habet divina essentia in natura increata, potest habere in natura creata, cum potentia divina, praecipue quoad suum esse, sit interminabilis; sed in natura increata habet esse in tribus personis; ergo et in natura creata potest esse divina essentia in tribus personis; sed in natura creata est per incarnationem sive per unionem; ergo in tribus personis.
Ad oppositum sic: a. Omnis unio vel est in unitate naturae vel in unitate personae. Si igitur divina essentia uniatur in pluribus personis, vel hoc erit in unitate naturae vel in unitate personae. Sed naturae non, sicut ostensum est in alia Quaestione, deducendo ad inconveniens; similiter nec personae, quia ubi est pluralitas personarum, ibi non est unitas personae, quia unitas et pluralitas personarum opponuntur. Si ergo unio divinae naturae cum humana terminatur ad unitatem personae, patet quod non potest ei uniri in pluribus personis.
b. Item, "diversas personas esse unam eamdemquepersonamin uno eodemquehomine, hoc nequit intelligi", sicut dicit Anselmus, quia ibi esset repugnantia intellectuum; sed, si divina essentia intelligatur in pluribus personis esse unibilis naturae humanae, esset tunc intelligere plures personas esse unam; ergo, cum hoc sit impossibile, et primum est impossibile. — Media probatur sic: scilicet quod si divina essentia uniretur in pluribus personis, intelligerentur personae esse una quantum illa natura, in qua fieret unio trium personarum, intelligeretur ut in atomo vel sicut individuum, non ut species; unde, si trinitas personarum assumeret hominem vel humanitatem, illa humanitas non esset communis ut speciei, sed ut individui. Illud autem individuum aut est persona aut non; et cum sit "rationalis naturae individua substantia", ergo est persona; ergo esset intelligere "plures personas esse unam": quod nequit intelligi, secundum Anselmum. Et hoc est quod dicit Anselmus: "Si unus homo cum pluribus personis est una persona, necesse est plures personas, quae aliae sunt ad se invicem, esse unam eamdemque personam".
c. Item, "impossibile est diversarum personarumproprietatum eamdem esse collectionem" ; sed, si plures personae divinae assumerent unum eumdemque hominem, esset diversarum personarum et proprietatum eadem collectio; ergo illud est impossibile.
d. Item, si Pater et Filius et Spiritus Sanctus assumpsissent hoc individuum Iesus, tunc quaecumque esset proprietas eius, esset proprietas Patris et Filii et Spiritus Sancti; sed per unionem ipsius ad personam Patris in unitatem personae est proprietas Iesu proprietas personae Patris; ergo Iesus est persona generans. Item, per unionem eiusdem ad Filium est proprietas eius proprietas Filii; ergo Iesus est persona genita. Similiter per unionem ad Spiritum Sanctum est persona procedens. Cum ergo per unionem ad quamlibet personam habeat Iesus proprietatem cuiuslibet personae, et quaelibet persona communicet proprietates Iesu, sequetur necessario quod proprietas cuiuslibet personae sit Patris et similiter Filii et similiter Spiritus Sancti, et ita erit ibi contusio personarum.
Respondeo: Quoniam circa istam sacratissimam materiam nihil est temere asserendum, quamvis dicat Anselmus, II libro Cur Deus homo, quia "plures personae non possunt unum eumdemque hominem assumere", quare necesse est in una persona unionem fieri, tamen dicendum, sine praeiudicio, quod, cum dicitur unus et idem homo, potest supponi una et eadem persona vel unum individuum. Differentia enim est inter individuum et personam. Persona enim dicit reni summe discretam vel distinctam proprietate digniori, et inde est quod nullo modo potest unus et idem homo, qui sit persona vel assumptus in unitatem personae, assumi a tribus personis, quia personalitas dignioris proprietatis non potest esse ex parte humanae naturae, nec etiam ex parte divinarum personarum, cum sint tres personae. Et ideo relinquitur quod a tribus personis non potest assumi unus et idem homo in unitate personae, sicut nec est possibile tres personas posse contundi. Si vero unus et idem homo supponat individuum, scilicet compositum hoc singulare ex anima et corpore, secundum hunc modum posset concedi quod tres personae possent assumere et communicare unum et eumdem hominem, ut individuum. Cuiusmodi autem sit illa communicatio, non est hominis definire.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicimus quod in creatione intelligitur unum solum, et illud est actio et habet se uniformiter ad totam Trinitatem. Sed in incarnatione duo intelliguntur, scilicet actio et unio. Quod ergo actionis est in incarnatione, uniformiter se habet ad totam Trinitatem sicut et creatio; unde sicut tota Trinitas creat, ita tota Trinitas operata est incarnationem. Sed praeter actionem adhuc intelligitur unio vel relatio ad carnem, ratione cuius superadditi non convenit fieri in pluribus personis, sicut dictum est.