III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 4
IN QUA PERSONA DIVINA NATURA SIT UNIBILIS HUMANAE.
Postea quaeritur in qua persona divina natura sit unibilis humanae. Et quaeruntur hic duo: Primo, utrum Patri conveniat incarnari sicut Filio et similiter utrum Spiritui Sancto; secundo, utrum Patri et Spiritui Sancto sit possibile incarnari, supposito quod eis non congruat.
ARTICULUS I.
Utrum Patri conveniat incarnari sinui Filio et similiter uirum Spiritui Sancto.
Circa primum sic: 1. Videtur quod incarnari conveniat Patri. Opus incarnationis fuit ostensivum summae potentiae; cum ergo summa potentia attribuitur Patri, videtur quod Patri conveniat incarnatio. Quod autem ita sit, dicit Ioannes Damascenus, III libro, 1 cap.: "Deus ensperfectus, perfectus homo fit et perficitur, quod est omnium novorum novissimum, quod solum novum sub sole, perquod infinita Dei virtus ostenditur. Quid enim maius quam Deum fieri hominem?" Ex quo relinquitur quod incarnatio est ostensiva summae potentiae; ergo potius convenit Patri incarnari quam Filio.
2. Item, dicit Ioannes Damascenus quod in incarnatione "monstratur summa bonitas et iustitia. Bonitas quidem, quia nondespexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera eius commota sunt in ipso cadente, et manum porrexit. Iustitia vero, quoniam homine victnon alio fecitvincere tyrannum, sed simile simili resalvavit". Sed ostensio bonitatis et iustitiae attribuitur Spiritui Sancto; ergo Spiritui Sancto attribuitur incarnari potius quam Filio.
Contra. a. Anselmus, II libro Cur Deus homo, 11 cap.: "Si quaelibet alia persona a Filio incarnaretur, essent duo filii in Trinitate, Filius scilicet Dei, qui et ante incarnationem Filius est, et ille, qui per incarnationem eritfilius Virginis, et erit in personis inaequalitas secundum dignitatem nativitatum".
b. Item, idem, in eodem: "Homo, pro quo erat oraturus, et diabolus, quem erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem Dei per propriam voluntatem praesumpserant; unde specialius quasi adversus Filium peccaverunt, quivera similitudo Patris creditur. Illi itaque, cui specialius tit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta aut indulgentia."
d. Item, idem, in eodem: "Convenientius sonat Filium supplicarePatri quam aliam personam alii". Ergo magis convenit incarnari Filio quam alii personae. - Et hae sunt rationes Anselmi.
d. Item, Hugo de S. Victore, in: libro De sacramentis "Qui astutia vicerat, iustum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem, quo se victor erexerat, victus sterneretur", iuxta illud Iob 26, 12: "Prudentia eius percussit superbum". Cum ergo prudentia attribuatur Filio, potius convenit Filio incarnari.
e. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Conveniens non erat ut Pater ab alia mitteretur, qui ab alio non erat. Conveniens autem fuitut primo mitteretur Filius, qui a solo Patre est, deinde Spiritus Sanctus, qui esta Patre et Filio. Primum Filius venit, ut homines liberarentur, deinde Spiritus Sanctus, ut homines beatificarentur".
f. Item, Augustinus, in eodem: "Ut homines exDeo nascerentur, primo ex ipsis natus est Deus, non quaesivit in terra nisi matrem, quia iam habuit Patrem in caelo, oportuit nos filios fieri per adoptionem per illum, qui est filius naturae". Cum ergo ad hoc sit incarnatio, ut de filiis irae efficiamur filii gratiae, potius convenit ipsi Filio incarnatio. — Quod concedimus.
[Ad obiecta]: 1-2. Et quod obicitur de convenientia incarnationis ad Patrem ratione potentiae et convenientia bonitatis ad Spiritum Sanctum, non arguit quod incarnatio convenientius competat Patri et Spiritui Sancto quam Filio: est enim convenientia secundum appropriata et secundum propria. Convenientia secundum appropriata est, quae sumitur secundum appropriationem potentiae Patri, sapientiae Filio, bonitatis Spiritui Sancto. Convenientia secundum propria est quae est secundum propria Patris, Filii et Spiritus Sancti, quae sunt paternitas, filiatio et spiratio. Faciendo autem comparationem secundum appropriata, quae sunt potentia, sapientia, bonitas, ad triplex genus operationis divinae, scilicet creationis, recreationis et glorificationis, opus creationis magis est pertinens ad potentiam, recreationis vero ad sapientiam, glorificationis autem ad bonitatem, sicut patet ex dictis. Et ita, cum sapientia approprietur Filio, magis adhuc secundum hanc comparationem convenit Filio incarnari. Faciendo vero comparationem secundum propria, magis convenit ipsi Filio incarnatio; nam Filio magis convenit esse Filium quam aliis. Et iterum, sicut tangitur in genealogia Luc. 3, 38, quae incipit ab Adam, qui primo fuit filius per adoptionem, cum ceciderit ab hac filiatione cum tota posteritate sua, oportet redire ad hanc per illum, qui ab aeterno est genitus, et per ipsum regenerari.
Quod autem dicitur a Ioanne Damascena, ideo dicitur ut ostendatur quod tota Trinitas operata est incarnationem Filii. Unde ad hoc designandum fuit ibi quod est summae potentiae, summae sapientiae et summae bonitatis. Opus potentiae fuit ostensum in hoc quod "novorum novissimum" fuit elevatum in unione cum deitate. Sapientiae summae opus fuit ibi ostensum, eo quod "decentissime" reconciliatio facta fuit, quia per Deum hominem tacta fuit reconciliatio hominis ad Deum. Opus vero summae bonitatis quantum ad partem misericordiae, eo quod "non despexit proprii plasmatis infirmitatem" ; quantum vero ad partem iustitiae, eo quod idem iuit vincens qui ante fuerat victus, et qui ante fuerat vincens, fuit postea victus. Et ideo dicit Ioannes, I cap. III libri, quod "monstratur simul bonitas et sapientia et iustitia et potentia Dei".
ARTICULUS II
Utrum sit possibile Patrem et Spiritum Sanctum incarnari sicut Filium.
Supposito quod Patri et Spiritui Sancto non congruat incarnari, est ulterius quaestio utrum sit possibile Patrem et Spiritum Sanctum incarnari sicut Filium.
Ad quod sic obicitur. 1. Ea dicitur res imago, quo in ea est similitudo expressa ; ergo, cum expressior similitudo respectu Trinitatis sit in homine quam in ceteris creaturis, recte debet homo esse imago Trinitatis et non ceterae creaturae; sed eo est res unibilis alii quo est eius similitudo expressa; ergo eo est res unibilis alii, quo est eius imago. Si ergo homo aeque est imago totius Trinitatis, ergo aeque unibilis est homini quaelibet persona divina; ergo possibile est Patrem et Spiritum Sanctum incarnari sicut Filium.
2. Item, cum caritas, quae attribuitur Spiritui Sancto, sit ratio ad incarnationem, eidem attribuenda est incarnatio potius quam Filio; unde Matth. 1, 20: "Quod in ea natum est" etc., super illud Glossa: "Sola caritas fecit Filiumincarnari". Sed caritas attribuitur Spiritui Sancto; ergo etc.
Ad oppositum. a. I libro Cur Deus homo, dicit Anselmus: "Quodlibet inconveniens Deo sequitur impossibile". Sed, si alia persona quam Filius incarnaretur, sequeretur inconveniens Deo; ergo impossibile est aliam personam quam Filium incarnari. — Medi a patet: inconveniens enim est Deo quod sit contusio dignitatis personarum; sed si Pater incarnaretur, esset in Deo contusio dignitatis personarum, quia tunc necessario Pater diceretur esse Filius, et ita Pater et Filius confusam haberent nominationem; non ergo maneret temporaliter distinctio personarum sicut aeternaliter.
b. Item, soli Filio convenit esse Filium, Patri vero et Spiritui Sancto disconvenit esse Filium, quia ex hoc sequeretur confusio proprietatum. Si ergo quaelibet disconvenientia in divinis est impossibilis, ergo impossibile erit Patrem vel Spiritum Sanctum incarnari seu "filium hominis" fieri.
Respondeo: Dicendum quod est posse divinum dupliciter, scilicet posse absolute, et hoc modo dicitur, III Sententiarum, quod quaelibet persona potuit incarnari; et est posse de congruentia, et hoc modo soli Filio convenit incarnari.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum, secundum quod dicit Augustinus: Est solum imago non ad imaginem, sicut Filius in divinis, qui est imago Patris, et non factus ad imaginem. Et est imago ad imaginem, ut homo, qui est imago, scilicet similitudo expressa, et est ad imaginem, scilicet exemplar divinum. Et aliquid est ad imaginem tantum et non imago, sicut irrationalis creatura, quia non est similitudo Dei expressa et tamen est facta ad exemplar divinum et in esse deducta. Homo ergo gerit in se similitudinem divinam expressam. Sed haec expressio potest esse quantum ad potentiam vel quantum ad essentiam et naturam. Quantum ad potentiam, sicut dicit Augustinus quod in superiori parte animae, scilicet mente, est homo imago Trinitatis, quantum scilicet ad potentias, quae sunt intelligentia, memoria, voluntas. Secundum hoc dico quod homo est aeque imago totius Trinitatis. Vel potest esse illa expressio quantum ad essentiam et naturam, et secundum hoc homo non dicitur aeque esse imago totius Trinitatis, sed magis Filii, quia homo secundum essentiam est ens ab alio et ab eo alius; habet ergo potestatem producendi ex se personam. Pater autem est ens non ab alio, a quo est alius; Spiritus Sanctus est ens ab alio vel aliis, non tamen ab ipso alius; Filius est ens ab alio et a quo alius. Homo igitur secundum proprietatem personae non configuratur Patri, in quo non invenitur quod sit ens ab alio; similiter nec Spiritui Sancto, quia non invenitur quod ab ipso, scilicet Spiritu Sancto, sit alius; sed hoc totum invenitur in Filio, et ideo magis competit quod sit unio secundum configurationem ad proprietatem personae Filii quam secundum configurationem ad proprietatem personae alterius.
2. Ad aliud dicendum quod in incarnatione duo sunt, scilicet actio et relatio.Si ergo loquamur de actione, dico quod illa convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas fecit incarnationem. Tamen secundum appropriationem, secundum quod dicitur quod potentia attribuitur Patri, sapientia Filio, bonitas vel caritas Spiritui Sancto, dicendum quod magis attribuitur illa actio incarnationis Spiritui Sancto quam alii personae, quia amor fuit quasi motivum Dei ad incarnationem, scilicet ne periret genus humanum; amor vero attribuitur Spiritui Sancto, et ideo dicitur quod Christus natus est et conceptus de Spiritu Sancto. Sed ratione relationis dico quod soli Filio debet attribui incarnatio, quia quantum ad unionem magis invenitur configuratio naturae humanae ad personam Filii quam ad aliquam aliam personam.