Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1

DE UNIBILITATE PER COMPARATIONEM AD NATURAM ANGELICAM.

Postea quaeritur de unibilitate ex parte humanae naturae, cum habitum sit de ea ex parte divinae naturae. Et primo quaeritur de ea per comparationem ad naturam angelicam, quae scilicet natura sit unibilior divinae naturae, utrum humana vel angelica.

Ad quod sic: 1. Isidorus, in libro De Trinitate: "Quanto subtilior est natura, tanto plenius assistit ad similitudinem divinae unitatis expressa". Sed natura angelica subtilior est quam humana; ergo magis est ad similitudinem divinae naturae quam humana; si ergo eo est unibilitas quo similitudo, natura angelica magis est unibilis divinae naturae quam humana.

2. Item, angelus simplicior est quam anima, quia angelus sive intelligentia est substantia spiritualis, corpori non unibilis; sed anima rationalis, licet sit substantia spiritualis, corpori tamen est unibilis; ergo compositioris naturae est quam angelus; ergo dissimilior est divinae simplicitati et magis distans: ab ea quam angelus; ergo minus est unibilis divinae naturae.

3. Ad hoc respondent quidam quod angelus non est adeo unibilis divinae naturae sicut homo, quia homo in se repraesentat totalitatem divini exemplaris, angelus autem non. Quod patet, quia in exemplari est reperire rationem vel ideam naturae corporalis et spiritualis, quia est exemplar rei corporalis et spiritualis, sed in angelo est tantum natura spiritualis, in homine vero est natura corporalis et spiritualis, et ita homo exprimit totam rationem divini exemplaris, angelus autem non, et ideo magis est unibilis quam angelus. - Contra: Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Angelus est imago et manifestatio non apparentis luminis, etspeculum etc., totam, si possibile est, recipiens speciem". Et appellat ibi speciem formam exemplarem, scilicet sapientiam divinam, quam ipse angelus recipit secundum possibilitatem suam, sicut speculum recipit speciem rei. Ergo angelus est magis unibilis secundum totalitatem exemplaris, quam magis repraesentat, quam homo.

4. Item, Eccli. 1, 4: "Primo omnium creata est sapientia". Hoc non potest intelligi de Sapientia increata, quia ipsa non est creata; hoc ergo intelligitur de natura angelica, quae dicitur esse sapientia. Sed quod primum omnium creatum est, immediatius se habet ad principium; et quod immediatius se habet ad ipsum, unibilius est ipsi; ergo angelus, cum immediatius se habeat ad ipsum, unibilior est ipsi divinae substantiae in natura quam homo, quia est spiritualior et simplicior; ergo, quantum est ex parte naturae, angelus est unibilior.

5. Similiter et quantum est de ratione personae, quia compositior est ratio personae in homine quam in angelo, quia in angelis attenditur distinctio personalis quantum ad qualitatem tantum, in homine vero quantum ad originem et qualitatem, sicut dicit Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate. Origine enim differt unus homo ab alio, quia unus est ab alio, et qualitate secundum proprietates consequentes essentiam, cuiusmodi sunt accidentia communia vel propria. Sed angelus ab angelo non differt origine, quia unus angelus non est ab alio. Ergo cum in divinis sit ratio personae quantum ad distinctionem illam quae est origine solum, in homine vero secundum utrumque modum, patet quod distinctio personalis in angelo simplicior est et magis accedens ad distinctionem personalem in Deo quam in homine; ergo angelus est unibillor divinae substantiae quantum ad rationem personae et naturae.

6. Item, Augustinus, in libro De spiritu et anima: "Eo anima imago est quo Dei capax et particeps esse potest, capax per intellectuum, particeps per affectum". Ergo, si angelus secundum utramque potentiam, et cognoscitivam et motivam sive affectivam, magis est eius capax et particeps, ergo et magis est eius imago; ergo unibilior.

7. Item, Augustinus, in libro De spiritu et anima: "Animasecundum mentem est habens imaginem Dei in potentia cognoscendi et similitudinem in potentia diligendi". Sed haec duo magis reperiuntur in angelo; ergo ratio imaginis est magis in ipso; ergo est unibilior.

8. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Anima eo imago Dei est quomeminit, intelligit etdiligit eum, a quo facta est". Sed isti actus magis reperiuntur in angelo; ergo est magis imago quam anima humana; ergo est unibilior.

Ad oppositum vero sic: a. Augustinus, in sermone De imagine: "Nulli alii creaturae dedit Deus quod sit imago quam homini" ; ergo non angelo. Si ergo imago est "expressa similitudo", nulli alii dedit quod esset expressa similitudo quam homini; sed expressam similitudinem sequitur unibilitas; ergo nulli alii creaturae quam homini dedit quod esset Deo unibilis.

Responsio: Dicendum quod similitudo creaturae rationalis ad Deum secundum plura est in homine quam in angelo. Est enim similitudo in natura, in persona, in potentia. In natura, quia, sicut dicit Augustinus, in sermone De imagine, "sicut Deus ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sic anima ubique in suo corpore tota viget, movet et gubernat" ; quod non convenit angelo, cum non sit substantia vivificando corpori attributa. Item, in homine est similitudo in persona, quia in homine est ratio personalis secundum ordinem originis, quia homo est ab homine, sicut in divinis Deus a Deo; angelus autem non est ab angelo. Item, in homine est similitudo in potentia, quia in homine est potentia respondens totalitati exemplaris secundum quod ait Augustinus ; "Anima, ad similitudinem totius Sapientiae facta, omnium similitudines in se gerit". Cum enim in divino exemplari sit ratio esse corporalis et esse spiritualis, invenitur in anima et in homine utrumque, corporale et spirituale esse et posse, et potentia ad corpus in anima et potentia in se abstracta; quod non invenitur in angelo. Ex his igitur patet quod natura humana unibilior est divinae quam angelica.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem rationem sumptam ex auctoritate Isidori, dicendum quod contingit considerare divinam essentiam absolute, hoc est non prout est causa neque prout est in personis, vel contingit considerare ipsam non absolute sive ut abstractam, sed prout est causa et prout est in habente eam, hoc est in re naturae sive in personis. Primo modo dicendum, secundum quod consideratur ut abstracta, quod ipse angelus magis exprimit divinam unitatem et magis existit ad similitudinem divinae unitatis, quia ratione maioris simplicitatis magis accedit ad naturam unibilitatis divinae, prout sic consideratur divina natura. Si autem consideretur divina essentia ut causa et prout non est abstracta a personis, sic homo magis exprimit similitudinem ipsius quam angelus, quia sicut dictum est, homo est magis repraesentativus causae exemplaris divinae quam angelus. Item, sicut dictum est, ratio personalitatis sicut est in Deo, magis exprimitur in homine quam in angelo. Determinatum enim est superius quod divina essentia, prout consideratur penitus ut abstracta a personis, non intelligitur esse unibilis, sed solum prout consideratur in re naturae sive in personis, et ideo a parte illa qua angelus magis exprimit similitudinem illius, non est unio cum divina natura, sed solum a parte illa qua homo eius similitudinem magis exprimit, et ideo natura humana unibilis Deo est et non angelica.

2. Ad secundum dicendum quod non valet natura humana est compositior quam angelica, ergo minus unibilis. — Instantia: Corpus simplex sicut elementum propter naturam simplicitatis magis accedit ad naturam animae quam corpus compositum sive elementatum; ergo magis est animabile. Istud non sequitur, immo oppositum. Anima enim, quia simplex est, ideo exigit corpus compositum ; quia quanto aliquid simplicius est in natura, tanto multiplicius est in virtute ; cum ergo anima sit forma simplex, immo simplicissima inter formas creatas unibiles, patet quod ipsa est multiplex in virtute et diversarum operationum principium, ita quod eius actiones non sunt unius modi, cum plures habeant vires. Et ideo, cum per corpus operetur, necesse est ut ei respondeat corpus compositum et diversarum naturarum, sicut elementatum; et non unius naturae, cuiusmodi est elementum, quia per illud non operaretur nisi uno modo. Requiritur ergo corpus elementatum organicum, ut quaelibet vis animae operans per organum operetur per organum sibi proportionale. Sic ergo ex parte ista dicendum quod, cum divina essentia sit simplicissima, licet corpus humanum sit compositum, poterit tamen fieri unio naturae humanae cum divina, sicut corporis compositi cum anima simplici. Unde non sequitur: Est compositior natura humana, ergo minus unibilis.

3. Ad tertium quod obicitur ex auctoritate Dionysii dicendum quod exemplar divinum exprimitur in creatura dupliciter: vel quantum ad cognitionem vel quantum ad esse; quantum ad cognitionem dupliciter, scilicet actu vel potentia. Dico ergo quod, quantum ad cognitionem actu, exprimitur in angelo exemplar divinum, quia angelus cognoscit omnem creaturam per similitudinem sibi inditam a causa exemplari a creatione sua; similiter anima habet hoc quantum ad potentiam. Sed secundum viam essendi maior est expressio divini exemplaris in homine quam in angelo, quia homo habet similitudinem cum omni creatura, scilicet corporali et spirituali, quarum rationes sunt in exemplari divino, quod non habet angelus; et ita homo est unibilior, cum secundum viam essendi magis exprimat similitudinem exemplaris divini.

4. Ad aliud de Eccli. quod obicitur quod "primoomnium creata est sapientia", dicendum quod creatura dupliciter ordinatur ad Deum, scilicet ut a quo est et ut ad quem est. Secundum ergo illum modum, quo ordinatur creatura ad Deum ut a quo est, non est unibilis creatura Creatori, quia unio habet esse secundum accessum et non secundum recessum; secundum autem hunc modum recedit creatura a Creatore, et secundum hoc procedit ratio illa. Sed secundum quod ordinatur ad Deum ut ad finem, sic accedit; et secundum istam viam magis accedit anima ad Deum quam angelus quoad hoc; quoniam homo est ultima creatura et ultima in ordine universi et tinis aliarum creaturarum, quod non angelus, et ita unibilior, quia magis accedens.

5. Ad aliud quod obicitur quod homo minus assimilatur cum Deo in natura et persona quam angelus, iam patet hoc esse falsum, quia quantum ad naturam homo magis assimilatur simpliciter et similiter quantum ad personam. - Et si obiciatur quod compositior est ratio personalis in homine quam in angelo et ita minus unibilis, dicendum quod non, quia illa ratio personalis in angelo non assimilatur rationi personali in Deo, immo magis quasi tenet naturam oppositionis, sed in homine assimilatur ratio personalis rationi personali in Deo. Qualitas enim et origo solum iaciunt distinctionem in personis ; sed in divina natura est persona secundum rationem originis, et non qualitatis, quia qualitas dicitur ibi forma singularis, una autem singularis divinitas et eadem est in tribus personis. In angelis autem est distinctio personalis secundum qualitatem solum, quia unus forma sua singulari differt ab alio angelo, in homine autem est utroque modo. Et ita ratio personalis in Deo et in angelo magis se habet modo opposito quam in homine et Deo; nec impedit, ut dictum est, compositio unionem.

6. Ad aliud quod obicitur quod maior capacitas et participatio Dei est in angelo quam in homine, dicendum quod ista capacitas penes cognitionem in angelo est maior participatio quam in homine, quantum est de natura conditionis, sed haec non est causa sufficiens unibilitatis.

7. Ad aliud dicendum quod imago dicit similitudinem expressam, expressio autem similitudinis attenditur non solum secundum comparationem unius partis, sed totius ad illud cuius imago est. Quia ergo homo secundum comparationem totius ad Deum magis est in imitatione quam angelus, prout supra dictum est, ideo et magis et verius est imago quam angelus, quamvis angelus secundum partem comparatus ad Deum, sicut obiciebatur, posset dici similior. Augustinus vero determinat imaginis rationem in homine in illa auctoritate secundum partem, non secundum totum esse hominis.

8. Ad aliud dicendum quod isti actus, scilicet meminisse, intelligere et diligere eum a quo creatura rationalis est facta, possunt esse dupliciter. Vel in potentia ad meminisse et cognoscere et diligere Deum in sua natura, id est in natura creaturae in qua ipsa facta est, et hoc modo isti actus magis conveniunt homini et magis sunt in homine per imitationem ad Deum quam in angelo, quia cognoscet Deum in sua natura, scilicet humana. Vel potest esse in alia natura, in qua rationalis creatura non est facta, et hoc modo magis conveniunt angelo. Quia vero imago attenditur secundum quod ista attenduntur in maiori conformitate, primo autem modo maior est conformitas, ideo homo secundum hoc erit magis imago quam angelus, cum sit natus ad meminisse et intelligere et diligere Deum in sua natura, quae humana est, et unitum suae naturae; unde Iob 19, 26: "In carne mea videbo Deum salvatorem meum".

PrevBack to TopNext