Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2

DE UNIBILITATE PER COMPARATIONEM AD UNIVERSUM.

Postea quaeritur de unibilitate humanae naturae ad divinam per comparationem ad creaturam sicut ad universum, et quaeritur utrum unibilior sit natura universi Deo quam humana vel minus.

Et quod magis sit unibilis natura universi divinae quam humana natura, videtur. 1. Effectus universalis magis assimilatur causae universali quam effectus particularis ; sed Deus est causa universalis, universum vero effectus universalis est, et homo effectus particularis; ergo magis assimilatur universum Deo quam homo; sed maiorem assimilationem sequitur maior unibilitas; ergo universum magis est unibile Deo quam homo.

2. Item, ad idem: Triplex est mundus, scilicet archetypus, de quo dicit Boethius: "Pulcrum pulcherrimus ipse Mundummente gerens", et iste est mundus intelligibilis; item, est mundus sensilis vel sensibilis, et iste est duplex, scilicet maior et minor: maior est universum, minor est ipse homo. Et dicitur universum continentia rerum corporalium et spiritualium, minor vero est homo; et ideo dicitur homo omnis creatura, quia homo habet convenientiam cum omni creatura. Sed minor mundus magis elongatur a mundo archetypo et minus accedit ad ipsum quam maior mundus, cum dicatur diminutive respectu maioris mundi. Ergo maior mundus, qui dicitur universum, immediatius se habet ad mundum archetypum quam mundus minor, qui dicitur homo; ergo unibilior est mundus universalior cum ipso Deo sive mundo archetypo, quod idem est, quam minor mundus, qui est homo.

3. Item, bonum perficitur bonitate; ergo bonum particulare particulari bonitate et bonum universale universali bonitate; ergo, cum homo sit bonum particulare, perficitur particulari bonitate, et cum universum sit bonum universale — quia in Gen. 1, 31 habetur: "Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant omniavalde bona", Augustinus: "In universo erant valde bona" — ergo universum perficitur bonitate universali. Sed summa bonitas est bonitas universalis; ergo magis competit quod uniatur summa bonitas, quae Deus est, universo et universum cum illa quam homo.

Ad oppositum si: a. Magis assimilatur effectus universalis unitus causae universali, quae est unitas, quam effectus universalis multiplicatus; si ergo homo est effectus universalis et unitus — omnes enim naturae uniuntur in homine — rerum vero universitas est effectus universalis multiplicatus sive non unitus, causa vero universalis, quae est Deus, est unitas ; ergo magis accedit ad illam homo quam universum; ergo magis est unibilis illi.

b. Item, rei, quae est simplex et una natura, magis assimilatur quod est compositum et una natura quam quod est compositum et plures naturae, propter duplicem oppositionem; sed universum dicit compositum et plures naturas, homo vero compositum et in unam naturam, quae est humana, quia natura corporalis et spiritualis in homine reducuntur in unitatem tertiae naturae; ergo Deo magis assimilatur homo quam universum; ergo ei est unibilior.

c. Item, mundus tactus est propter hominem, secundum quod dicit Origenes, et homo propter Deum; si ergo rerum universitas ad hominem ordinatur et per hominem ad Deum, immediatius et propinquius se habet homo ad Deum quam universum; ergo etc.

Responsio: Concedendum est quod universum non est unibile Deo, sed homo, quia effectui multiplicato non debet uniri unitas causae simplicissimae, nisi reducatur in unitatem naturae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod magis assimilari dicitur dupliciter, scilicet quantitative et qualitative. Quantitative, hoc est in pluribus, sic concedo quod effectus universalis magis assimilatur causae universali quam particularis, quia plus multiplicantur causae universalis effectus in illo effectu. Sed plus qualitative, falsum est, immo sic plus assimilatur homo Deo, quia etsi homo sit effectus particularis secundum se, nihilominus est effectus universalis, in quantum quasi conflatur ex omnibus naturis; quia vero est effectus unitus, magis assimilatur qualitative unitati quae est Deus.

2. Ad secundum dicendum quod similitudo mundi archetypi potest dupliciter repraesentari in mundo sensibili: vel magis diffuse vel magis expresse. Si magis diffuse, sic magis repraesentatur in universo; magis vero expresse repraesentatur in homine, in quo repraesentatur unitas in natura, et secundum modum personae Filii Dei, qui dicitur mundus archetypus.

3. Ad ultimum iam patet solutio ex dictis. Nam bonum in universo est multa re, quamvis unum ordine; bonum vero, quod est humana natura, est unum re et ordine. Unde bonum in universo non est unibile indivisibili unitati, quae est divina natura, sed bonum in humana natura.

PrevBack to TopNext